Sentence arbitrale au sujet de terres sises à Barbery.
- B Arch. nat., LL 1030, nº 35.
- C Arch. nat., LL 1605, fol. 9.
- a Recueil des chartes de l'abbaye royale de Montmartre, éd. Édouard de Barthélémy, Paris, 1883.
III.
Ego Teobaldus
Blesensis comes, Francie
senescallus, notum facio universis, quod cum Hubertus de
Pomponio super quibusdam terris apud villam que
Barbarium dicitur consistentibus, quas uxorem suam
dicebat hereditatis vice contingere, abbatissam et sorores de
Monte-martyrum et in curia domini regis
Ludovici, et coram dominis Mauricio1
parisiensi, et Henrico
silvanectensi episcopis sepe traxisset in causam,
tandem a domino papa Lucio eadem causa Teobaldo
Ambianensi episcopo fuit commissa, partibusque coram
eo constitutis, tandem in arbitros compromiserunt, prestito hinc inde juramento,
quod quicquid inter partes super hoc ordinarent arbitri ab eis firmiter
servaretur ; illi vero veritate plenius inquisita, cognito quod
predicte terre ecclesie de Monte-martyrum ab antecessoribus
jam dicte uxoris Huberti in elemosina fuissent collate,
intelligentes Hubertum et uxorem ejus in easdem terras nichil
juris habere, abbatissam et sorores et ecclesiam de
Monte-martyrum ab impetitione
Huberti et uxoris ejus super his per arbitrium absolverunt,
Huberto et uxore ejus sub juramento firmantibus quod de
cetero sorores de Monte-martyrum super hoc nullatenus
molestarent ; et quia Hubertus et uxor ejus gravibus expensis
propter hoc diu laboraverant, XXX libras parisiensis monete pro bono
pacis ut ab eis firmius teneretur a prefatis sororibus acceperunt.
Huic autem rei apud Montem Desiderii facte coram
prenominato ambianensi episcopo licet non interfuerim, quia tamen post modum ita
fuisse Silvanectis in curia Domini et nepotis mei Philippi regis
Francorum coram me et multis aliis nobilibus viris a
partibus est recognitum et concessum, id ipsum litteris commendavi et sigilli mei
impressione confirmavi.
Hujus recognitionis testes fuerunt : Johannes Poeta,
Johannes Botenangle, canonici
Silvanectis ; Guido buticularius, Galerannus de
Pontibus, Petrus Cocus, Gaufridus prepositus
Silvanectis, Radulfus de
Radoe.
Actum Silvanectis