Lettre de Barbery.

  • B Arch. nat., LL 1605, fol. 9v°.
  • a Recueil des chartes de l'abbaye royale de Montmartre, éd. Édouard de Barthélémy, Paris, 1883.
D'après a.

IV. In nomine sancte et individue Trinitatis amen. Ego Gaufridus Dei paciencia silvanectensis episcopus, notum sit omnibus tam futuris quam presentibus, quod dominus Petrus Torchart XX arpennos terre arabilis apud villam que dicitur Barberi constituentes domino Petro Leschant, XX nummos censuales annuatim persolventes, assensu uxoris sue Aaliz de cujus dote prefata terra erat, fratibus etiam suis Johanne et Willelmo Torchart et nepotibus suis Willelmo et Ludovico et domino Petro Leschant hoc concedentibus et fide interposita hujus rei firmiter tenende plegiis existentibus, ecclesie Montis-martirum in liberam elemosinam contulit et nos quicquid in eis habebat penitus in manu nostra resignato ecclesiam per manum Elizabeth abbatisse investivimus. Pro hujus vero recompensione beneficii Petrus Torchart ab ecclesia C libras parisiensis monete recepit. — Nos autem Petrus Torchart et alii superius nominati rogaverunt quod hujus rei firmiter observande fidejussores essemus, eo videlicet modo quod si nominati vel aliquis alius super hanc ecclesiam molestare presumerent, et pactum quod sub assercione fidei se observaturos promiserant, vellent irritare, nos eos anathematis vinculo innodaremus et ad pactionem supradictam firmiter tenendam eos ecclesiastica justicia compelleremus. Quod ut ratum habeatur in posterum sigilli nostri impressione et nominis nostri karactere confirmari volumus. Hujus rei testes sunt Stephanus decanus Sancti Reguli, Hermerius decanus Sancti Frambaldi, Johannes Baldvinus, Renerius capellanus abbatisse, Ernulfus Paris, Herimardus Sancti Vincentii, Renouldus Gastellarius, Reginaldus et Petrus famuli abbatisse. Actum Silvanecti .