Donation de différentes terres par Pierre de Chaumont.
B Arch. nat., LL 1030, nº 34.
a Recueil des chartes de l'abbaye royale de Montmartre,
éd. Édouard de Barthélémy, Paris, 1883.
D'après a.
Ego Johannes de Lusarchiis, notum facio omnibus tam
presentibus quam futuris, quod cum ElysabethMontis-martyrum abbatissa duas filias
Petri de Calvo-Monte in sorores sue ecclesie recepisset,
idem Petrus memorate ecclesie assentientibus liberis suis in
perpetuam contulit elemosinam quemdam frumenti modium in molendino de
Glava percipiendum in Nativitate Domini
annuatim, et duos arpennos nemoris, et unum arpennum terre apud
Bovillare jure perpetuo optinendos, que omnia predictus
Petrus de feodo Lusargiarum
tenebat.
Contulit etiam in elemosinam idem Petrus ecclesie supradicte
terram quam tenebat apud Chever-martyrum de
Radulfo de Turrex, qui cum uxore sua et heredibus hoc
laudavit ; terram quoque de Piris quam tenebat de ecclesia
Montis-martyrum, ipsi in elemosinam assignavit, et
quatuor solidos et duos denarios census, quem ei eadem ecclesia annuatim
reddebat.
Ego vero ad peticionem Petri de his omnibus plegium me
constitui et concessi firmiter me apud omnes garantiam de his omnibus legitimam
portaturum, et promisi etiam me ubique ecclesiam conservaturum indempnem, si qua
ipsi super his questio moveretur, supradictus quoque Radulfus de
Turre se plegium et obsidem super hoc ipso constituit.
Radulfus et Odo fratres jam dicti
Petri similiter, Adam de Gaancurt.
Hugo major de Lusarchiis, Johannes de
Calvomonte, Matheus filius
Maingoti, Robertus prepositus, Maingotus salinarius,
Garinus Ruffus, Garinus Rex, Henricus carnifex, Guibertus
de Castello, Kerisius
carnifex, Renerius
cordubanarius, qui omnes tam milites quam burgenses de prenominatis omnibus
se plegios et obsides fide interposita statuerunt.
Hoc autem ut stabilitate gaudeat inconcussa, litterarum amminiculis commendari
feci et sigilli mei munimine roborari.
Actum anno incarnationis Domini millesimo, centesimo nonagesimo
quarto.