Vente d'une maison, sise entre les ponts, à Paris.

  • B Arch. nat., LL 1030, nº 45.
  • a Recueil des chartes de l'abbaye royale de Montmartre, éd. Édouard de Barthélémy, Paris, 1883.
D'après a.

Ego G. Montis-martyrum humilis ministra totusque ejusdem loci conventus, tam futurorum quam presentium noticie tradimus, quod dominus Galerennus Liviautres, uxore sua et pueris suis hoc concedentibus, contulit in elemosinam ecclesie Montis-martyrum tenere perpetualiter quamdam domum intra pontes Parisius sitam, quam tenebamus ab eo, ad censum octo nummorum singulis annis, solvendorum. Sciant preterea universi quod si necessitate ingruente ecclesiam vendere domum predictam contigerit, jam dictus Galerennus vel ejus successores venditiones suas habere tenebuntur. Ut autem hoc ratum habeatur, auctoritate sigilli nostri et testium nominibus. corroboravimus. Actum apud Montem martyrum . nonagesimo quinto.