Donation de deux muids d'hyvernage de rente, par Laurence, veuve de Pierre Le Coq.
- B Arch. nat., LL 1030, nº 52.
- a Recueil des chartes de l'abbaye royale de Montmartre, éd. Édouard de Barthélémy, Paris, 1883.
Ego Gaufridus
Dei gracia
silvanectensis episcopus, notum sit omnibus tam
presentibus quam futuris quod Laurentia
quondam uxor Petri Coqui, in presentia nostra
constituta, recognovit se debere duos modios hibernagii ad mensuram
Crispeiensem ecclesie
Montis-martyrum, qui eidem ecclesie in elemosinam dati
sunt quando soror ejus ibi facta est sanctimonialis.
Ut autem elemosina ista firmior esset, voluit eadem
Laurentia et, assensu omnium filiorum suorum et
Hersendis filie sue que nondum viro tradicta erat,
assignavit ut illi duo modii singulis annis in decima sua, quam habebat apud
Fresneel, in perpetuum reciperentur, et infra festum
Omnium Sanctorum persolverentur.
Quod ut ratum permaneat et inviolatum, presentem cartulam super hoc fecimus
sigilli nostri munimine roboratam.