Accord touchant des terres sises à Barbery.
- B Arch. nat., LL 1030, nº 33.
- a Recueil des chartes de l'abbaye royale de Montmartre, éd. Édouard de Barthélémy, Paris, 1883.
Ea que sano prudentium consilio disponuntur et provida actione scripto debent
commendari, ne rem feliciter gestam aliquis possit imposterum
perturbare ; unde ego Adam Porcus domini
Ludovici
venerabilis Philippi
Francorum regis filii magister, notum facio
omnibus tam presentibus quam futuris quod quedam controversia que vertebatur inter
abbatissam et ecclesiam Montis-martyrum ex una parte, et
Gilonem militem
silvanectensem, et G. fratrem suum, et
Hubertum de Ponponio et uxorem ejus, super quibusdam terris
suis apud Barbariacum quas sibi jure hereditario dicebant
debere devolvi, in dictores fuit compromissum, videlicet in dominum
Odonem de Sancto Mederico et in Hugonem de
Mellento et in me.
Illi autem dictores dixerunt et ego dixi cum eis, quod jam dicti G. miles et G. frater illius, et
Hubertus et Maria
uxor ejus terris omnibus, quas sibi jure hereditario contingere dicebant,
abrenuntiantes, omnino quittaverunt et fidei interpositione ab ipsis et omni eorum
genere imperpetuum garandiam ferre creantaverunt ; unde pro bono pacis abbatissa
Montis-martyrum ipsis jam nominatis dedit triginta libras
parisiensium monete, et de decem libris quas ipsi pro servitio precepto domini
regis dare promiserant fecit quitari.
Ipsi autem dominum regem debent adire, eum absque desus mittendo exorantes,
quatinus compositionem inter eos et abbatissam ecclesie
Montis-martyrum factam confirmaret.
Quod ut ratum et firmum sit, sigilli mei munimine confirmo.
Actum