Donation de VII arpents et demi de vignes à Sévres.

  • A Original en parchemin. Fragment de sceau en cire jaune.
  • a Recueil des chartes de l'abbaye royale de Montmartre, éd. Édouard de Barthélémy, Paris, 1883.
D'après a.

Notum sit omnibus presentibus et futuris, quod Matildis castellana de Doai filia Balduini de Salli, post excessum ejus dimisit Rissendi priorisse et Beatrici sorori ejus VII arpenta et dimidium vinearum que sunt site in loco qui vocatur Savie1, ad faciendas pro ejus anima elemosinas quam diu vixerint, et, qualibet defuncta, illa que supervixerit similiter possidebit ipsas vineas omnibus diebus vite sue. Postquam vero hec due sorores defuncte fuerint, supradicte vinee in perpetuum remanebunt omni conventui sanctimonialium de Monte-martyrum ad cenas earum, pro anima supradicte Matildis, tali dispositione, ut in die obitus ejusdem Matildis, illa que procurationem predictarum vinearum habebit unoquoque anno dabit conventui unam pitantiam XX solidorum. Et sciendum est quod nulla abatissa mittat manum in redditibus vinearum istarum, nisi illa sola cui conventus hoc opus injunxerit. Hoc autem totum laudavit omnis congregatio et impressione sigilli confirmavit. Hujus rei testes fuerunt Gauterius regis Francorum camerarius, et Gaufridus prepositus de Monte Leheri, et Petrus marescallus, et Balduinus de Platea.