Charte de l'abbé de S. Victor touchant la convention
précédente.
a Recueil des chartes de l'abbaye royale de Montmartre,
éd. Édouard de Barthélémy, Paris, 1883.
D'après a.
Ego Gilduinus
Dei gratia dictus abbas Sancti
Victoris et ceteri fratres nostri, notum fieri volumus tam
posteris quam presentibus, quod illustris memorie Dei
gratia
rex FrancorumLudovicus, inter alia bona que pro remedio anime sue
et antecessorum suorum ecclesie nostre contulit, etiam apud
Buxiacum quicquid ibi habebat nobis dedit, et viaturam
ejusdem ville quam a Tescelino Bunocensi comparavit.
Hec autem viatura ex antiqua consuetudine pastum debet et messionem, quem pastum
et quam messionem per singulos annos homines solvunt qui infra predictam viaturam
consistunt vel terram colunt.
Dominus vero Theodoricus de Miliaco, et sancte moniales de
Monte-martyrum, et Gaufridus
Panchart homines quosdam habent qui infra jam dictam viaturam manent,
et ideo ejusdem viature legibus subjacent, et predictum pastum et messionem
solvere debent.
Propterea dominus Theodoricus et sanctimoniales rogaverunt
nos ut predictam viaturam et pastum viature hominibus eorum et
Gaufridi per singulos annos adcensaremus.
Quod nos fecimus, et viaturam et pastum solummodo pro viginti
solidis per singulos annos in octavis Sancti Dionysii solvendis
adcensavimus.
Adcensationem vero viature qualiter facta sit determinavimus hoc modo : Si
homines eorum sibi invicem vel alicui extraneo, exceptis nobis et hominibus
nostris, injuriam fecerint, pro hujus modi forifacto nullo modo eos poterimus
summonere, nec ipsi ad justitiam nostram venire debebunt, nec forifactum hoc
quantum ad viaturam spectat nobis vel alicui emendabunt.
Quod si nobis in capite nostro, id est vel fratribus nostris vel servientibus
nostris, vel omnibus qui de pane nostro vivunt aliquam injuriam fecerint, pro tali
forifacto ad justitiam nostram a nobis summoniti venient, et forifactum illud
secundum jus et judicium viature nobis emendabunt.
Si autem aliis hominibus nostris aliquam injuriam fecerint, pro isto forifacto ad
Buxiacum vel ad Amponvillam a
nobis summoniti venient, et ille, qui injuriam fecerit homini nostro, pro injuria
ei illata rectum faciet et forifactum suum ei emendabit, nobis vero pro viatura
rectum faciet, sed nihil emendabit ; hoc modo sicut determinatum est hominibus
domini Theodorici et sanctimonialium et
Gaufridi forifactum viature nostre, sive contingat, sive
non contingat, adcensavimus ; hec de viatura.
Messionem vero viature nequaquam predictis hominibus adcensavimus, sed potius ab
eisdem hominibus, quicumque eorum infra predictam viaturam terram colunt, more
debito accipiemus.
Hoc autem debitum, quod quilibet supradictorum qui infra viaturam terram colunt,
si bovem unum aut equum unum aut asinos duos habuerit, unam minam annone dabit ;
si autem boves duos aut equos duos, aut quatuor asinos habuerit, unum sextarium
dabit.
Quod si tres boves aut quatuor aut etiam carrucam integram boum vel
equorum aut asinorum habuerit, non amplius quam unum sextarium dabit ; si autem
preter carrucam suam boves, equos, asinos unum vel plures habuerit, dabit pro
illis sicut de aliis determinatum est.
Annone vero quam pro messione debent, media pars debet esse de meliori
hybernatico quod in illa terra colligunt, alia vero medietas de meliori marestia
(sic).
Hoc modo predicti homines messionem viature in octavis Sancti
Dionysii nobis solvere debent.
Quod si in eodem termino predictos viginti solidos et debitam messionem non
solverint, in crastinum quicquid non solutum est lege sua persolvent.
Illud etiam sciendum est quod apud Buxiacum sunt hospites
quidam et terra quedam arabilis que nos domino Theodorico et
sanctimonialibus calumniabamus, ipsi vero, quia nos voluntatem eorum de
supradictis feceramus, concesserunt ut tota terra illa sicut homines nostri eam
perambulabunt, et hospites illi de quibus calumnia erat nobis et ipsis communia
forent ; ita ut de omni campiparte et de redditibus totius terre et hospitum
dominus Theodoricus et sanctimoniales duas partes et nos
tertiam habeamus ; ne autem hec conventio aliqua possit in posterum oblivione
deleri presentem cartam chirographi partitione divisam conscripsimus, eamque non
solum sigillo nostro sed etiam sigillo abbatisse
Montis-martyrum corroboravimus.
Dominus vero Theodoricus sigillum non apposuit quia non
habuit.
— Nec hoc latere volumus quod nos et dominus Theodoricus, et
abbatissa de Monte-martyrum in audientia illustris Ludovici
Dei gratia regis Francorum et ducis
Aquitanorum predictam conventionem que inter nos
erat representavimus, eumque rogavimus ut hujus nostre conventionis
testis existeret, et in argumentum testimonii hujus concordie cartulis sigillum
suum apponeret, eo videlicet tenore ut si quis in posterum ab hac pactione
discedere vellet, ipse de eo justitiam faceret.
Quod ipse libenter annuit et sigillum suum cartulis hujus conventionis eo tenore
quo determinatum est apposuit.