Don viager d'un arpent de terre fait à Pierre, jardinier, par Hélisende, abbesse.

  • A Original en parchemin, sceaux perdus
  • a Recueil des chartes de l'abbaye royale de Montmartre, éd. Édouard de Barthélémy, Paris, 1883.
D'après a.

Ego Helisendis Montis-martirum humilis ministra, totusque ejusdem loci conventus, omnibus presens scriptum inspecturis. Notum facimus quod Petrus hortolanus in presentia nostra constitutus resignavit et quitavit nobis convencionem marisci nostri et prebendam quam ei dederamus et concesseramus pro cultura dicti marisci. Nos vero in recempensatione illius conventionis et quitationis dicti marisci et prebende dedimus et concessimus predicto Petro, et Marie uxori sue, et Marie corumdem filie unum arpennum marisci situm juxta arpennum Simonis Carpentarii ad censum XII denariorum singulis annis Sancti Johannis Baptiste ecclesie nostre reddendum quamdiu vixerint habendum et pacifice possidendum. Post vero illorum et Marie filie sue decessum arpennus ille pro remedio animarum suarum libere et quiete absque ulla contradictione cum omni emendatione et melioratione dicti arpenni ad nos revertetur. Quod ut autem ratum sit et stabile sigillorum nostrorum munimine fecimus roborari. Actum .