Lettre faisant mention d'une graingne et aucunes terres estans empres Ste Luce. Admodiation d'une grange et de terres.
- B Arch. nat., lat. 1605, fol. 12.
- a Recueil des chartes de l'abbaye royale de Montmartre, éd. Édouard de Barthélémy, Paris, 1883.
Universis presentes litteras inspecturis, nos Petrus et
Johannes dicti Choisel, milites, salutem
in Domino.
Notum facimus quod nos promisimus et creantavimus abbatisse et conventui
Montis-martirum, quod nos faciemus
Petrum, Hugonem,
Ansoldum, Manassey et
Alesiam liberos defuncti Philippi de
Mota militis, quum ad etatem legitimam pervenerint, quittare penitus
et in perpetuum et interpositione fidei, dictis abbatisse et conventui, quandam
granchiam sitam apud Sanctam Luciam, et terras ad eamdem
granchiam pertinentes, terras videlicet quas defunctus Guido de
Bestisiaco avus eorumdem liberorum in vita sua tenuerat ad
admodiationem a dictis abbatissa et conventu sub annua pensione
duorum modiorum bladi, et trium modiorum avene, et etiam duo arpenta terre sita in
loco qui dicitur Clausus-episcopi, que terra vocatur la
Vigne.
Et si forte dictos liberos quittare omnia supradicta facere non possemus, prout
superius est expressum, nos eidem abbatisse et conventui de omnibus damnis, et
sumptibus, et de perditis totaliter restaurandis, que contingeret easdem
abbatissam et conventum incurrere per liberos ante dictos, occasione predictarum
granchie et terrarum, obligavimus et constituimus per litteras nosmetipsos.