Lettres de la fondation de l'église de Céens.

Lettres du roi Charles le Simple confirmant les donations faites à Morienval par plusieurs rois de France. Les titres avaient été perdus par suite d'incendie.

  • B Bibl. nat. de France, lat. 9987, fol. 1, n° 1
  • a Cartulaire de l'abbaye de Morienval, éd. Achille Peigné-Delacourt, Senlis, 1876.
D'après a.

In nomine sancte et individue Trinitatis :

Karolus divina propitiante clementia ; Rex Francorum. Si petitionibus fidelium nostrorum justis et rationabilibus divini cultus amore assensum prebemus. Id nobis, procul dubio, ad eternam beatitudinem capessendam, profuturum esse credimus. Notum ergo esse volumus cunctis fidelibus sancte Dei Ecclesie et nostris tam presentibus quam et futuris. Quia comes venerabilis pariter que markio1 et abbas monasterii sancte Marie Maurinianevallis, Robertus, nostram adiens serenitatem, expetiit quoddam renovare preceptum supra res fratrum atque sanctimonalium supra dicti cenobii. Contigit enim illud cenobium igne cremari, in quo exusta sunt precepta que, virorum optimorum (consilio2), avus noster Karolus de rebus eorumdem fratrum ac sanctimonialium fecerat per deprecationem bone memorie avie nostre Irmentrudis imperatricis. Deputavit itaque imperator Karolus ob suam salutem et sue conjugis prememorate fratribus et sanctimonialibus de cenobio Mauriniane vallis sito in pago Vadense partem aliquam de rebus et villis abbatie Mauriniane vallis ad diversos usus et necessitates illorum sustinendis. Que res subter sunt notate. In pago Silvanettense, villam eis largitus est dictam Bettoncortem in qua mansus est dominicatus ad quem respiciunt viginti septem mansi et ecclesia, farinarius3 camba4 silva minuta5. In eodem item pago, in villa Roures mansum unum ad vacariam6 habendam. Item concessit omnem tertiam partem silvarum que pertinent ad villam Plaieleyum cum usibus earum. In pago denique Meldensi supra Matronam flumen in villa, concessit eis Taurinica, mansos sex. In pago vero Ambianensium, villam assensit quam dicunt Pravovillarem in qua mansus est indominicatus cum mansis viginti duobus cum camba, et ecclesiam cum capella, silve due. In pago etiam Vermandorum, delegavit villam eis vocabulo Fonces sitam super flumen Engon7 ; et est ibi mansus indominicatus cum mansis viginti quatuor et dimidio, Ecclesia, camba, silve. In pago Attrebatensi prebuit supra flumen Sensadam8 villam Ducentis dictam in quo habentur mansi vigenti novem et dimidius, Ecclesia, farinarii duo, cambe due, silva Preterea Theodorico comite venerabili et abbate jam dicti monasterii deprecante, postea dignus memoria Rex Karlomanus, qui noster fuit frater, sepe dicte congregationi in pago Silvanectensi dedit de jure sue proprietatis fiscum qui vocatur Frasnedus et est situs supra flumen Altona9, in quo habentur mansi septuaginta, in hiis locis conjacentes, in villa Fenili, in villa Rodomo, in villa Vastensense vicino in Fallercas, in Bellenvalle, in Visteriaco, in Redo. Hec villa est in pago Suessionensi. Sunt ibi silve tres, ecclesia cum capella, farinarii tres. De hiis igitur rebus superius comprehensis, ut nullus hominum presentium seu futurorum inquietudinem refragationem, prejudicium, violentiam, subreptionem, subtractionem, diminutationem10, divisionem temptet facere prefate congregationi, hoc nostre auctoritatis preceptum fieri eidemque dari jussimus per quod res que imperator avus noster Karolus seu rex Karlomanus dederant cum ecclesiis, domibus, edificiis, vineis, terris, pascuis, silvis, pratis, aquis, aquarumve decursibus previis, mancipiis utriusque sexus omnibus aliis exactionibus justis, confirmamus jure firmissimo habendas predicte congregationi cum supra dictis rebus in pago Silvanectensi. Confirmamus eis in villa Almanorum septem mansos et dimidium cum camba et molendino, quas res quidam homo nomine Abba11 dedit memorate congregationi ; et postmodum rex Odo eidem confirmando consensit. Ut igitur hujus precepti auctoritas per futura annorum tempora firmiter observetur manu propria subter firmantes anulo nostro eam sigillari jussimus.

Datum , redintegrante12. XXIII largiore vero hereditate indepta VIIII13 Actum castro Suessionis feliciter et congrue. Amen.