Lettres de deux muis de vin achaté à Bettencourt.

Donation par Honure, clerc à l'église de Morienval, de deux muids de vin à prendre à Bettencourt au cueilloir de Bertrand le Jongleur, sans recours d'usufruit.

  • B Bibl. nat. de France, lat. 9987, fol. 59, n°57.
  • a Cartulaire de l'abbaye de Morienval, éd. Achille Peigné-Delacourt, Senlis, 1876.
D'après a.

In nomine sancte et individue trinitatis. Ego Petronilla dei patientia humilis abbatissa Morgnevallis. Ex injuncta nobis divinitus cura sollerter providere debemus ne quod affectu bone voluntatis erga Ecclesiam nostram agitur ad injuriam benefactoris retorquatur. Inde est quod notum fieri volumus universis presentibus et futuris quod ex largitione et munificentia Homeri Clerici comparavimus duos modios vinagii in villa nostra que dicitur Betencourt a Bertrano Joculatore et heredibus ejus, quos prefato Homero annuatim habendos et recipiendos concedimus ; vel si vinum illud in predicta villa recipere noluerit apud Morgnevallem aliud vinum ad valens duorum modiorum de Betencourt eidem Homero reddemus. Si vero vinum aliquo anno defuerit pro restitutione vini jam dicto Homero viginti solidos ecclesia nostra reddet. Post decessum autem suum idem Homerus prefatos duos modios vini pro remedio anime sue et omnium benefactorum suorum Ecclesie nostre in elemosinam dedit. Nos vero assensu totius capituli nostri, pro bona voluntate et munificentia ipsius, vel vinum vel restitutionem ut presens pagina continet singulis annis omni vita sua eidem Homero concessimus et ne inquietari ab aliquo possit, presens Chirographum sigillo nostro cum testibus roborari decrevimus. Signum Helizabeth priorisse ; — S. Ade Thesaurarie ; — S. Legardis precentricis ; — S. Richardi decani et canonici ; — S. Petri Sacerdotis ; — S. Fulconis Sacerdotis.

Testes, Walterus major de Bettencourt et Lambertus filius Arnulphi. Actum anno incarnationis domini millesimo centesimo septuagesimo tertio.