La confirmation de biens (à Jaux). Richard, doyen, de Céans témoin.
Confirmation de donation de biens à Jaux et Margny par Eustache à Pétronille, son épouse. (Richard. doyen de Morienval, et autres témoins.)
- B Bibl. nat. de France, lat. 9987, fol. 33, n°20.
- a Cartulaire de l'abbaye de Morienval, éd. Achille Peigné-Delacourt, Senlis, 1876.
In nomine sancte et individue Trinitatis. Quum providentia divine bonitatis primum hominem ad ymaginem et similitudinem suam de limo terre formavit atque mulierem de costa ejusdem hominis factam in adjutorium illi dedit eosque simul benedicens ait : crescite et multiplicamini et replete terram. Ipse quoque filius dei de Virgine matre ob redemptionem humani generis veram nostre humanitatis formam sine peccato assumere dignatus nuptiis interfuit et miraculi novitate nuptiarum convivas letificavit, predicans etiam et docens, auctoritate proprii sermonis legitimum matrimonium confirmavit dicens ; quod Deus conjunxit homo non separet. Idcirco ego Eustachius tanta auctoritate fretus et precedentium patrum exemplo provocatus, in jus dotalicii concedo et presenti pagina testiumque ac fidejussorum subscriptione confirmo Petronille sponse mee legitimo matrimonio per testimonium Sancte Matris Ecclesie michi conjuncte ista que hic scripta continentur. Videliet domum in eam que est in vico Hospitalis, medietatem vinee quam habemus inter me et fratrem meum apud villam que dicitur Gellis et medietatem vinee quam similiter habemus apud Marriniacum et portionem vinee de Chantepie que me contingit. Dono etiam eidem uxori mee medietatem quatuor solidorum census et quatuor caponum quos habemus inter me et fratrem meum ad portam domus Hilarii : qui quatuor solidi sunt Cathalaunum monete quos habemus de mensura quam modo tenet Wido Alvearius ac medietatem quatuor solidorum compendiensis monete in vico Hospitalis, quos habemus de mansura quam tenet Radulphus filius Wichardi et Radulphus de Cosduno faber et medietatem terre campestris quam habemus inter me et fratrem meum, ubicumque sit. Hujus prenominati dotalitii pactione manu propria per fidem suam confirmavit atque inde fidejussor extitit Claro frater meus ; ex parte quoque mea fidejussores et testes hujus dotalitii sunt isti : Johannes et Thomas avunculi mei, Guido forestarius, Bartholomeus pocionarius1, Petrus Carta, Johannes Bigotus, Richardus decanus Mornievallis, etc.