Lettres de terres achatées séans de lez cabaret.
Vente par Eudes de Pierrefonds, de deux essins de terre sis à Cabaret, à l'église de Morienval, pour le prix de 10 l.
- B Bibl. nat. de France, lat. 9987, fol. 55, n°11.
- a Cartulaire de l'abbaye de Morienval, éd. Achille Peigné-Delacourt, Senlis, 1876.
Omnibus presentes litteras inspecturis, magister
Guido de Remis officialis
Suessionensis, salutem in domino.
Noverint universi quod coram magistro Johanne de
Torota clerico loco nostri ad hec deputato constitutus dominus Odo de Petrafonte miles vendidit
et se vendidisse recognovit religiosis mulieribus abbatisse et conventui
Morgnevallis tres aissinos terre arabilis site in una
pecia in territorio de Cabaret tenentes terris dictorum
abbatisse et conventus, pretio decem librarum parisiensium de quibus recognovit
sibi ab eis fuisse satisfactum in pecunia numerata.
Hanc autem venditionem domina Anastasia
uxor dicti militis coram predicto magistro propter hoc constituto voluit,
laudavit et etiam approbavit, quittans dictis abbatisse et conventui spontanea non
coacta, quicquid in dicta terra habebat vel habere poterat ratione dotis seu
aliqua alia ratione, et promiserunt tam dictus miles quam uxor sua predicta super
hoc fide in manu dicti magistri Johannis prestita corporali,
quod contra venditionem predictam de cetero non venient nec supra dicta terra et
venditione ejusdem dictam abbatissam et conventum molestabunt nec facient ab
aliquibus molestari.
Immo eisdem supra hiis legitimam portabunt garandiam erga omnes legi et juri
parere nolentes, renuntiantes propter hoc tam dictus miles quam ejus uxor predicta
omni auxilio juris et beneficio canonici et civilis et maxime auxilio
Velleyani senatus consultus et omnibus aliis rebus que
possent eisdem militi et ejus uxori ad hoc prodesse et predictis abbatisse et
conventui obesse.
In cujus rei testimonium presentes sigillo curie
Suessionensis fecimus sigillari.
Datum