Exemption de cens accordée par Jean II, évêque d'Orléans, en faveur d'une maison appartenant à Pierre, chapelain du roi.
- A Original sur parchemin. Arch. dép. Loiret, G2.
- B Bibl. nat. de France, Baluze 78, p. 77. Copie exécutée en 1677.
- a Cartulaire de Sainte-Croix d'Orléans (814-1300), éd. Eugène Jarry et Joseph Thillier, Paris, 1906.
In nomine sanctæ et individuæ Trinitatis, ego Johannes, Dei gratia Aurelianensis episcopus, notum fieri volumus omnibus fidelibus tam futuris quam præsentibus, quia Petrus, regis capellanus et clericus noster, præsentiam nostram adiit, postulans ut quandam domum quam ipse ante ecclesiam Sanctæ Crucis, muro civitatis contiguam, habebat, ab omni censu et consuetudine, quam domus illa per singulos annos episcopo persolvebat, Dei et nostri gratia liberaremus. Cujus petitioni satisfacientes, domum illam tam ipsi quam ceteris omnibus qui post ipsum eam sunt habituri, liberam omni censu et consuetudine quiete obtinendam concessimus, ipsamque quietam esse, sicut ceteræ claustrales sunt, esse etiam domum claustri imperpetuum statuimus. Quod ne posset oblivione deleri, seu a posteris nostris infirmari, placuit nobis et litteris nostris commendare et sigilli nostri auctoritate rcoroborare.
S. Johannis episcopi. S. Stephani decani. S. Philippi cantoris. S. Archambaldi subdecani. S. Bartholomæi capicerii. S. Algrini archidiaconi, S. Johannis archidiaconi. S. Stephani archidiaconi.
Actum Aurelianis publice, in capitulo Sanctæ
Crucis
Data per manum Algrini cancellarii.