Manasse, évêque d'Orléans, reconnaît au chapitre de Sainte-Croix le droit d'élire son doyen et de toucher les revenus durant la vacance, sauf les droits des archidiacres.
- B Bibl. nat. de France, Baluze 78, p. 2
- a Cartulaire de Sainte-Croix d'Orléans (814-1300), éd. Eugène Jarry et Joseph Thillier, Paris, 1906.
In domo Domini, quæ pacis et concordiæ domus est, præcipue providendum est ut
unitas conservetur.
Et quia in scissura mentium non habitat Deus, si quando dissenciones aut scandala
in ea oriuntur, rectores ecclesiarum, quibus specialiter incumbit et expedit,
disidiæ et negligentiæ arguendi sunt, nisi discreto ipsorum moderamine et consilio
sopiantur.
In nomine igitur sanctæ et individuæ Trinitatis.
Ego Manasses, Dei patientia
Aurelianensis ecclesiæ humilis minister, præsenti
scripto curavi memoriæ commendare, post decessum domni
Stephani, venerabilis ejusdem ecclesiæ decani bonæ memoriæ,
inter nos et capitulum Sanctæ Crucis de eloctione decani,
ad quos videlicet, ad nos vel ipsos, illius substitutio specialius pertineret,
contentionem extitisse.
Erant enim qui suggerebant nobis substitutionem decani ad jus episcopale
pertinere.
Capitulum autem in contrarium asserebat quod decedente decano suo, ex jure
antiquo et consuetu line, suum erat decanum sibi eligere, et honesti viri de eodem
capitulo parati erant sub juramenti assertione probare se vidisse decanum per
eleclionem capituli in Aurelianensi ecclesia subrogari.
Nos siquidem, veritate diligentissime inquisita, pro pace et unitate inter nos
reformanda, communicato cum religiosis viris consilio, jus ecclesiæ cognovimus, et
capitulo Aurelianensi facultatem eligendi decanum ita
concessimus quod, decedentibus decanis suis, libere illis in perpetuum liceat
decanum sibi eligere, et quandiu sedes vacua fuerit, redditus omnes decaniæ,
præter eos qui ad archidiaconatum pertinent,eidem capitulo integro ex
jure habendos recognovimus et concessimus.
Huic ergo concessioni nostræ nulli personæ fas sit aliquo in modo posterum
contraire.
Præterea de cœna quæ a Domino Jesu Christo imminente ipsius
passione, quando pedes lavit discipulorum, humiliter celebratata est, et cujus
repræsentatio Apostolis et ipsorum Vicariis specialiter in exemplum et formam
humilitatis injuncta est et relicta, et de luminari quod
Actum Aurelianis in capitulo Sanctæ
Crucis publice
Datum per manum Algrini Cancellarii.