Sentence arbitrale réglant un désaccord entre le chapitre de Sainte-Croix et « Girvius de Maciaco " au sujet du bois de " Salangur ».
- B Bibl. nat. de France, Baluze 78, p. 87.
- a Cartulaire de Sainte-Croix d'Orléans (814-1300), éd. Eugène Jarry et Joseph Thillier, Paris, 1906.
Ego Johannes, Dei
gratia
Aurelianensis ecclesiæ decanus, universumque ejusdem
ecclesiæ capitulum, notum esse volumus tam futuris quam præsentibus quod
contentio, quæ inter Ecclesiam sanctæ Crucis et
Girvium de Maciaco, super nemore de Salangur
Sanctæ Crucis, quod est inter nemus sancti Martini
Maciaci et Doëres, habebatur, venerabilibus
viris Buchardo, archidiacono nostro,
Rainaldo Vivent, archidiacono
Bituricensi, Gauchero milite de Virsione,
ex utriusque partis electione residentibus arbitris, tandem terminata est atque in
compositionem redacta.
Et hæc fuit forma compositionis.
Ecclesia Sanctæ Crucis et Girvius
communiter possidebunt prænominatum nemus ; ita quod duæ partes vivi nemoris et
duæ partes omnium forisfactorum erunt Sanctæ Crucis ;
tertia vero pars vivi nemoris, reddituum [et] forisfactorum concedet
in jus præfati Girvii et cujuslibet hereditario jure sibi
succedentis.
Verumptamen in mortuo nemore, tam de forisfactis quam de redditibus rectam
uterque percipiet medietatem.
Sicut ergo prætaxatum est, præpositus Sanctæ Crucis, qui
vices capituli obtinet, et Girvius, nemus
de Salangur possidentes, aller sine licentia
alterius non poterit quicquam de nemore illo vendere, dare, aut quolibet alio modo
demere, oisi ad suos proprios usus et ad sua propria ædificia.
Ad nemus autem tam vivum quam mortuum custodiendum proprium uterque designabit
serventiem, et alter a serviente alterius sacramentum accipiet, quod fidelis sibi
fuerit in parte sua custodienda.
Postea vero fidelitatem facient ipsi servientes præposito et
Girvio.
Actum