Règlement des droits du maire Albert, fils de Pierre, et déclaration que la mairie n'est nullement héréditaire.

  • B Bibl. nat. de France, Baluze 78, p. 88.
  • a Cartulaire de Sainte-Croix d'Orléans (814-1300), éd. Eugène Jarry et Joseph Thillier, Paris, 1906.
D'après a.

In nomine sanctæ et individuæ Trinatis, Ego Symon, Sanctæ Crucis Aurelianensis decanus, et totus ejusdem ecclesiæ conventus, notum facimus tam futuris quam instantibus quod, post decessum Petri, majoris nostri, inter nos et filium ejus Albertum habita est contencio de quibusdam quæ in terra nostra sive in hominibus violenter et injuste exigere videbatur. Recognita autem post multas tribulationes, Deo auxiliante, just icia nostra, terram quam prædecessores sui apud Scalas occupaverant a nobis censualem recepit, in summa XX solidorum singulis annis reddendorum : eo videlicet tenore, ut nulli de heredibus ejus terram illam habere liceat, nisi ei qui nostro assensu major[i]am obtinebit, qui etiam terram illam sub eodem censu possidebit. Et quociens possessor terræ mutahitur, terra illa XX solidis a capitulo redimetur. Decimam terræ illius et semper habuimus et semper habebimus. In reliqua vero totius majoritæ terra nullam deinceps huie vel alii majori terram neque per se neque per alium licebit1 excolere, præter feodum suum, quod apud terminiacum ab antiquo esse dinoscitur. Non hospitabitur cum aliquo hospitum nostrorum, nec corvatas ex debito vel consuetudine poterit ab eis exigere vel habere, nisi ex libera voluntate sua ei accommodaverint. Questam nollam in terra nostra faciet, nisi eam quæ tempore messis fieri solita est de frumento, quam etiam hoc modo faciet : non talliabit eam, sed quæret ab hominibus si voluerit, non nominando eis aliquam summam. In beneplacito autem eorum erit dare vel non dare. Quod si non dederint, vel non quantum ipse voluerit dederint, nec vim facere, nec eos ad justitiam propter hoc submonere licebit. Graneas ubicunque voluerimus in terra nostra construemus, et major in nulla earum aliquid reclamabit, præter paleam omnem et stramen frumenti in sola grane[a] Terminiaci, quod hospites nostri habent ei adducere. Ad nichil vero alind debent ei conductum. In eadem iterum granea et in tribus aliis, videlicet Faverolis, Solgiaco, et apud Villare Ducum, in unaquaque tres modios frumenti habebit. Tres servientes habebimus in tribus graneis, videlicet Solgiaci, Terminiaci, Faverolis, qui proprii erunt capituli, in quibus vel super quos major non justiciam, non exactionem, non consuetudinem aliquam habebit. Si tamen aliquis corum ultra unam masuram tenuerit, vel dimidiam, vel amplius, de eo quod supra est majori justiciabilis erit. Ad submonitiones vero et ad alia quæ ad majorem pertinent facienda unus tantum serviens erit, quem major hoc modo constituet : decano et præposito præsentabit aliquem hominem ecclesiæ, et hospitem legitimum et sine infamia ; quem si forte non receperint, alios duos ejusdem modi nominabit et de tribus unum eligent decanus et præpositus, et eum in capitulum adducent, ut capitulo fidelitatem faciat de omnibus ad capitulum pertinentibus ; postmodum vero decano et præposito fidelitatem faciet similiter de omnibus ad decanum vel præpositum pertinentibus, salva in omnibus fidelitate capituli. Eum ita positum si forte major vel etiam decanus aut præpositus a ministerio suo eicere voluerint, si consenserint eicietur, et alius eodem modo quo et prior infra XL dies substituetur ; quod si non consenserint, in judicio capituli erit an debeat eici, an non. Si vero capitulum ipsum eum in infidelitate deprehensum extra ponere voluerit, nichilominus in judicio ejusdem capituli erit. Census nostros, quorum receptio ad majoriam illam pertinet, sive de capitibus hominum, sive de terris, serviens ille recipiet, et capitulo in constitutis terminis ex integro reddet. Quando carreia nostra veniunt, si de pluribus vel etiam omnibus graneis nostris eadem die venerint, duas minas avenæ recipiet major aut serviens ejus in granario nostro. Si vero de una tantum venerit carreium, nichilominus duas minas avenæ habebit. De terra Sanctæ Crucis, quocumque tempore Sanctæ Crucis fuerit, nullam alicui garentiam portabit, nec alicui, quia serviens ejus fuerit, terram aut consuetudinem contra ecclesiam garentabit. Illud etiam prætermittere noluimus, quod majoriam istam nulli jure hereditario requirere vel habere licet, nisi ex sola misericordia capituli. Pacem et pactionem istam, sicut in litteris istis continetur, se servaturum prædictus Albertus juravit, et quod ejus consilio vel auxilio filius ejus majoriam istam non requiret, nisi ex misericordia capituli, cum redemptione competenti. Hoc ut firmum et inconcussum permaneat, litteris annotatum, sigilli nostri auctoritate corroboravimus.

Actum publice Aurelianis in capitulo . Astantibus in capitulo Girardo cantore, Zacharia subdecano, Radulfo capicerio, archidiaconis Burchardo et Johanne, Garnaldo succentore, Garino archipresbytero, Martino capellano, ceterisque canonicis, et laicis pluribus, Hugone de Ruanova, Hugone buticulario, Jolduino de Castellari, Hugone majore de Toiri, Radulfi venatore.

Data per mannm Algrini cancellarii.