Daimbert, archevêque de Sens, accorde au chapitre deux autels à Fontaines et à Ormoy, au pays d'Etampes, pour une rente de 5 sous.
- B Bibl. nat. de France, Baluze 78, p. 5.
- a Cartulaire de Sainte-Croix d'Orléans (814-1300), éd. Eugène Jarry et Joseph Thillier, Paris, 1906.
In nomine Domini.
Daimbertus, sanctæ matris ecclesiæ
Senonensis archiepiscopus, Stephano, Sanctæ Crucis
decano, et universo clero Aurelianensis ecclesiæ,
ipsis et successoribus eorum in perpetuum.
Petitiones audire fratrum nos hortatur fraternæ dilectionis mandatum, quod nobis
per legem imposuit ipse legis compositor et creator omnium.
Cum enim in primo legis loco posuisset Diliges Dominum Deum
tuum, continuo non ad angelos nec ad aliud aliquid diligendum nos misit,
sed ad proximos, subiciens et proximum tuum tanquam te
ipsum.
Proximum vero tanquam se diligere est de bonis proximi, tanquam de suis,
unumquemque cogitare, eadem circa bonum velle sive nolle, congaudere, condolere,
protemporum sive rerum mutabili varietate.
Quocirea, dilectissimi fratres, petitioni vestræ sicut aurem claudere impium sic
aperire et adquiescere laude censuimus dignum ; ut scilicet de manu nostra se
accepisse aliquid gratuletur ecclesia vestra, quod et vobis et posteris vestris
proficiat, et præsens ætas et ventura poste ritas in memoriam suaviter
recondat.
Duo igitur altaria apud Fontanas et
Ulmetum, in Stampensi adjacentia
posita, juxta petitionem vestram sub annuo censu vobis ulterius possidenda
concedimus, scilicet ut
† Daimbertus archiepiscopus.
Ansellus archidiaconus.
Girardus archidiaconus.
Tetbaudus archidiaconus.
Hato archidiaconus.
Burchardus archidiaconus.
Rodulfus archipresbyter.
Hato cancellarius scripsit.