L'archevêque de Sens Guillaume confirme l'entente intervenue entre le chapitre d'Orléans et les Lépreux de Bonneval.

  • B Bibl. nat. de France, Baluze 78, p. 6.
  • a Cartulaire de Sainte-Croix d'Orléans (814-1300), éd. Eugène Jarry et Joseph Thillier, Paris, 1906.
D'après a.

Que bene ac laudabiliter disponuntur, futuris ad memoriam adnotanda sunt temporibus, ne cujusquam tergiversatione inverti aut aliqua possint oblivione aboleri. Hujus itaque rationis intuitu ego Willelmus, Dei gratia Senonensis archiepiscopus et Apostolice Sedis legatus, ad omnium tam futurorum quam presentium notitiam perduci volumus quod causa, que inter dilectos filios nostros Hugonem decanum et capitulum Anrelianensis ecclesiæ et Leprosos de Bonavalle super diversis articulis in auditorio nostro diutius agitata est, finem tandem parti utrique acceptum sortita, compositione, auctore Domino, amicabili terminata est. Quoniam itaque commisse sollicitudini nostre dignitatis officium nos invitat et ammonet ut tites amputare et controversandi materiam de medio studeamus tollere, predictam compositionem, sicut in venerabilis fratis nostri Aurelianensis episcopi et ejusdem capitali scripto auctentico contineri dinoscitur, confirmamus, et ut in perpetuum robur obtineat, sigilli nostri auctoritate communimus. Statuentes ut nullus omnino contra hanc nostre confirmationis paginam temerario ausu venire presumat, neque ipsam reseindere vel mutare inconsulta temeritate attemptet.