Composition entre le chapitre de Sainte-Croix et Etienne de Graçay au sujet des hommes et des terres de Maray.
- B Bibl. nat. de France, Baluze 78, p. 93.
- a Cartulaire de Sainte-Croix d'Orléans (814-1300), éd. Eugène Jarry et Joseph Thillier, Paris, 1906.
Ego Petrus, per Dei
dispositionem Bituricensis ecclesiæ archiepiscopus,
notum esse volo lam præsentibus quam futuris quod discordia, quæ erat inter
canonicos Sanctæ Crucis Aurelianensis et
Stephanum de Graciaco, consilio nostro et clericorum
nostrorum pacificata est hoc modo.
Stephanus enim, satisfaciens Sanctæ
Cruci(s) pro diversis injuriis et variis oppressionibus quas ipse
vel homines sui intulerant terræ Sanctæ Crucis et hominibus
de Maziaco, et pro bonis canonicorum propriis, quæ ipse
violenter abstulerat, dimisit consuetudinem equitatus, quam habebat in hominibus
de Maziaco ; ita quod nec ipse, nec successores sui,
ulterius ducant in equitatum aliquem de hominibus illis qui habitaverint in
potestate Maziacensi, scilicet infra banniam, cujuscumque
homines sint, sive Sanctæ Crucis sive alterius.
Præterea dimisit ecclesiæ Sanctæ Crucis totam hereditatem
Pastonis, quam habebat in terra
Maziacensi, ut canonici habeant eam quietam in
perpetuum.
Homines quoque Sanctæ Crucis qui ab illa die qua hæc
concordia composita est exierint de terra Maziacensi ad
habitandum in alia terra, quos antea quasi suos reclamabat, dimisit, et concessit
ut canonici sequerentur eos quocunque ierint, et eis ubicunque potuerint
dominentur.
Dimisit etiara illis totam generationem illorum hominum qui
Bufeti vocantur.
Hæc autem firmavit ipse juramento, et uxor ejus Ascelina, et
filius ejus Rainaudus ; et milites ejus Arraudus
Bicro, Stephanus Turmelli,
Anexeis, Potinus de Porta,
Odo de Miseri, Petrus Chanberlanus,
juraverunt quod consilio vel auxilio eorum non auferentur eis.
Præterea rogavit nos ut scripturæ testimonio commendaremus, et sigilli nostri
impressione muniremus.
Hæc autem compositio facta est