Composition entre le chapitre de Sainte-Croix et Régnaud de Graçay au sujet des hommes et des terres de Maray.

  • B Bibl. nat. de France, Baluze 78, p. 91.
  • a Cartulaire de Sainte-Croix d'Orléans (814-1300), éd. Eugène Jarry et Joseph Thillier, Paris, 1906.
D'après a.

Ego Vulgrinus, Dei gratia Bituricæ sedis humilis minister, notum esse volo tam futuris quam præsentibus quod discordia erat inter canonicos Sanctæ Crucis et dominum Rainaudum de Craciaro propter homines et terram Sanctæ Crucis de Maciaco, quam et ipse et homines sui multis injuriis infestabant, et per malas consuetudines opprimebant, et etiam proprias res canonicorum capiebant. Pro quibus injuriis et dampnis canonicis et terræ et eorum hominibus illatis, quorum summa multa erat, pacem domnus Rainaudus quæsivit. Quæ omnia canonici ea conditione ei condonaverunt, ut eas malas consuetudines, quas ipse et pater suus in hominibus et terra Sanctæ Crucis injuste posuerant, dimitteret, et quietas clamaret : quod et ita fecit. Erant autem illæ malæ consuetudines, quas quietas clamavit, ista. Porcos hominibus Sanctæ Crucis quærebat, et ab eis capiebat, et si dare nollent, auferebat. Similiter de agnis, de arietibus, de vaccis, de tallia, de messura, quam et ipse et homines sui in prædicta terra capiebant, de vino, et de annona, et pecudibus, et de ceteris unde vivitur, quæ servientes sui sine jussu domni Rainaudi ac suorum servientium vendi non permittebant, et præter istas, si quas alias malas consuetudines ipse aut pater suus miserat, quietas clamavit in his scilicet qui conjugati fuerint, et uterque Sanctæ Crucis sit ; vel si viduus sit, et Sanctæ Crucis sit ; vel si vidua sit, et Sanctæ Crucis sit. Canonici quoque suam proprietatem quocunque voluerint sine calumpnia deportabunt vel vendent. Hominibus autem Sanctæ Crucis sua deportare et vendere ad quæcumque loca voluerint licebit, præter ad loca illa ubi ipse guerram habebit. Canonici vero ea quæ antecessores domni Rainaudi ab ecclesia Sanctæ Crucis pro terræ defensione tenuisse cognoscebant, sibi tenendum concesserunt ; hoc est, de uxoratis hominibus de Maziaco, quorum alter, sive vir, sive mulier, domni Rainaudi erat, propter canonicos non dimittet quod in eis non capiat quicquid voluerit. Similiter et canonici, si alter eorum aut vir aut mufier ipsorum fuerit, capient in eis quicquid voluerint. In unoquoque arpento vinearum modium unum vini, si tantum ibi fuerit, et unum denarium capiet. Piscationem aquæ habehit in unaquaque ebdomada . Et si aliquis piscis, qui XII denarios aut plus valeat, in aqua captus fuerit, antequam vendatur sibi prius aut præposito suo ail emendum offeretur ; nisi forte canonicos aut præpositum eorum, quibus offeratur, adesse contigerit. Ad firmitatem quoque castelii sui vel terræ suæ semel in anno domnus Rainaudus habebit homines Sanctæ Crucis per VI dies ; ita tamen quod minister terræ Sanctæ Crucis homines semonebit, cum a domno Rainaudo vel suis servientibus fuerit admonitus. Quod si aliquis hominum ægritudine proprii corporis vel alia occasione detentus defuerit, tot homines in opere ponet. Quod nisi ipse fecerit, clamor inde ad ministrum Sanctæ Crucis fiet, et de rectitudine non plus quam suam legem persolvet. Quod si forte domnus Rainaudus in equitatum ire voluerit, et homines suæ terræ secum duxerit, ministro Sanctæ Crucis mandabit quatinus Sanctæ Crucis homines cum eo proficisci commoneat. Quod si aliquis hominum prædictorum ire contempserit, nisi evidens impedimentum habuerit, domnus Rainaudus ad ministrum Sanctæ Crucis clamorem inde faciet, et de rectitudine non plus quam legem hominis habebit. Nec tamen ad hujusmodi [equitatum] homines Sanctæ Crucis sine præsentia domni Rainaudi ibunt. Neque, etiamsi domnus Rainaudus præsens fuerit, secum ibunt, nisi homines suæ terræ secum duxerit. Præterea erat inter domnum Rainaudum et canonicos contentio de novem familiis quæ dicuntur de Puteo, scilicet de Aimerico, de Andrea, et de uxore Baudonis, de Garnerio, de Brunone, de Petro fratre eorum, de Manerio, de Pagano et uxore Vasleti ; de quibus in hunc modum pax convenit, ut domnus Rainaudus haberet Hamericum et Andream cum toto fructu eorum, et uxore Baudonis, cum medietate fructus eorum, quia Baudo homo Sanctæ Crucis est ; reliquos autem VI canonici cum toto suo fructu quietos haberant. Erat etiam alia controversia inter canonicos et domnum Rainaudum de hominibus de Maziaco qui extra terram Sanctæ Crucis sunt, quos omnes domnus Rainaudus suos esse debere dicebat, præter illos qui dicuntur Reges, quos sine calumnia canonici possident. Sed hæc controversia indiscussa remansit.