Vidimalion et confirmation de l'acte précédent par Etienne, archevêque de Bourges.

  • B Bibl. nat. de France, Baluze 78, p. 96.
  • a Cartulaire de Sainte-Croix d'Orléans (814-1300), éd. Eugène Jarry et Joseph Thillier, Paris, 1906.
D'après a.

Pontificalis sollicitudinis debito commonemur ut ea, quæ in nostra nosirorumve antecessorum præsentia compositione vel judicio sunt terminata et confirmata, nostræ tuicionis munimine roboremus. Eapropter ego Stephanus, per Dei providentiam Bituricencis archiepiscopus, tam præsentium quam futurorum noticiæ tradere volumus quod canonici Aurelianenses nos satis humiliter ac devote postulaverunt, ut compositionem quæ inter ipsos et Rainaldum de Craciaco super quibusdam consuetudinibus quas idem Rainaldus in terra Sanctæ Crucis de Maziaco requirebat, mediante Petro bonæ memoriæ præ lecessore nostro, tacta erat, et ab eodem Rainaldo sub religione jurisjurandi firmata, et apostolici privilegii1, quod obtutibus nostris obtulerunt, munimine corroborata, confirmaremus. Compositionis autem tenor, sicut in autentico scripto præfati antecessoris nostri propriis oculis inspeximus, talis erat : Ego Petrus, per Dei misericordiam Bituricensis ecclesiæ archiepiscopus, etc.. et sigilli nostri impressione firmavimus2. Nos itique, præfati antecessoris nostri vestigia sequentes, et devotionem quam ecclesia Aurelianensis erga nostram et nos ipsos habere dinoscitur attendentes, necnon et aspololici privilegii munimine suffulti, compositionem suprascriptam confirmamus, et sigilli nostri auctoritate fulcimus ; statuentes ut si forte præfatus Rainaldus vel successores sui nostris nostrorumve successorum temporibus pacis violatores extiterint, nisi post commonitionem nostram et capituli Sanctæ Crucis infra XL dies emendaverint, sententia super ipsos a nobis vel a successoribus nostris usque ad condignam satisfactionem imponatur, et ducentas libras quas præfatus Rainaldus de rebus ecclesiæ habuerat, cogantur exsolvere. Actum Bituricis .