Alexandre II prend sous sa protection le chapitre de Sainte-Croix, notifie la réunion de certains biens du décanat aux biens du chapitre, et confirme les possessions de ce dernier.

  • B Bibl. nat. de France, Baluze 78, p. 17.
  • a Cartulaire de Sainte-Croix d'Orléans (814-1300), éd. Eugène Jarry et Joseph Thillier, Paris, 1906.
D'après a.

Alexander episcopus, servus servorum Dei, canonicis Sanctæ Crucis Aurelianensis in perpetuum. Inter cetera quæ generalis cura et dispensatio apostilici moderaminis amministrat, quæ de rebus ecclesiasticis et præsertim canonicis ordinibus salubriter statuta et ordinata sunt, apostolicis corroborari decretis proculdubio auctoritati convenit et pietati. Considerantes igitur æquitatem vestræ postulationis, videlicet ut jura canonicæ vestræ, quatinus deinceps illæsa atque inviolata permaneant, nostro privilegio muniremus, petitionibus vestris benivola consessione annuendum esse providimus. Intelleximus enim diu inter vos habitas malas consuetudines, tum vestro labore, tum studio et benivolentia episcopi vestri tandem esse resecatas, et, ne ulterius resurgendi occasionem aut licentiam habeant, auctorabili censura cohibitas, vota vestra probabili desiderio concepisse et apud apostolica limina quæsivisse. Flexi igitur vestris precibus, et interventu confratris nostri Rainerii, vestri videlicet episcopi, per directam ad nos super hac re epistolam exorati, canonicam vestram cum omnibus sibi pertinentibus in tuitionen Apostolicæ Sedis accepimus, rationabiliter confirmantes et corroborantes ut ea quæ supra memoratus episcopus vester vestris petitionibus de bonis decaniæ1 ad communem usum fratrum annuit atque concessit, rata et indissolubili semper stabilitate permaneant, ita ut nemo unquam aut inde avellere, aut contra voluntatem fratrum suis usibus mancipare, aut in his seu in aliquibus rebus malas consuetudines revocare, vel ad detrimentum fratrum in præfata canonica aliquid inducere vel prave moliri audeat. Similiter etiam de cetero concedimus et confirmamus eidem canonicæ vestræ quæcunque bona tam in rebus mobilibus quam immobilibus nunc juste habet aut in posterum, Deo annuente, habitura est : quatinus ab omni humana infestatione libera atque secura, cum omni quiete ea teneat atque possideat, salva tamen reverentia præscripti episcopi. Ut igitur hæc semper inconvulsa illibataque permaneant, apostolica auctoritate interdicimus ut nulla unquam persona secularis aut ecclesiastica quicquam quod his contrarium sit in eadem canonica inducere seu moliri audeat, nec quicquam de bonis prælibatæ decaniæ aut aliqua alia sibi adtinentia bona invadere vel disperdere aut inde alienare præsumat. Si quis autem contra hujus nostræ sanctionis decreta temerario ausu venire temptaverit, usque ad dignam satisfactionem anathematis laqueo se irretitum noverit. Qui vero hæc eadem fideli devotione observare curaverit, divinæ remunerationis gratiam et apostolicæ benedictionis hic et in futurum consequatur habundantiam.

Data Lateranis, per manus Petri, Sanctæ Romanæ Ecclesiæ presbyteri cardinalis ac bibliothecarii.