Confirmation par le pape Benoît VII2 des possessions du chapitre de Sainte-Croix.
- B Bibl. nat. de France, Baluze 78, p. 17
- a Neues Archiv, tome XI, p. 386.
- b Cartulaire de Sainte-Croix d'Orléans (814-1300), éd. Eugène Jarry et Joseph Thillier, Paris, 1906.
Benedictus episcopus, servus servorum Dei, Arnulfo, religioso præsuli sanctæ matris Aurelianensis ecclesiæ in honore Sanctæ Crucis dicatæ suisque successoribus in perpetuum. Convenit apostolico moderamini3 etc... 1 et alii Dei fideles eidem contulere ecclesiæ. Res autem quas jamdictus imperator Karolus eidem reddidit ecclesiæ et postea gloriosus rex Ludovicus, etc... 2 villa quæ vocatur Curtis, quam nuper sæpedictæ ecclesiæ Odo comes reddidit, consentiente Hugone duce Francorum, cum omnibus ad cam pertinentibus. Beneficium etiam quoddam Gauzfredi comitis, in quibuscunque pagis vel provinciis situm sit, quod idem Ugo Arnulfo, ejusdem ecclesiæ præsuli, consentiente eodem Gauzfredo, reddidit. Memeratas igitur cellas, monasteria, et villas, cum nonis et decimis quas ipsa ecclesia de comitate, etc... 3 vel suis usibus vindicare præsumat, quatinus ab ejusdem dominatonis famulitio easalienando subtrahat, et hæc ipsa in posterum perdere debeat, neque eas res quas ejusdem præsulis tempore clerus ipsius ecclesiæ in propriam substantiam nominativa destinatione segregatas retinet, quispiam deinceps ulla ratione extorquere præsumat. Videntes etiam tanti viri reverentiam, etc... 4 in diem Domini obligamus.