Carloman confirme un diplôme perdu accordant à l'église d'Orléans l'élection de ses évêques et la possession des terres restituées à Sainte-Croix par Charles le Chauve (Bazoches, Ormoy) et de Chaon, que lui-même a donné.
- B Bibl. nat. de France, Baluze 78, p. 37.
- a Rec. des Hist. des Gaules, tome IX, p. 431
- b Cartulaire de Sainte-Croix d'Orléans (814-1300), éd. Eugène Jarry et Joseph Thillier, Paris, 1906.
- c Achery Spicileqium, tome VIII, p. 148.
- d Concilia Galliæ Narbonensis, app. tit. III.
In nomine Dei æterni et adjutoris nostri Jesu Christi. Karlomannus, gratia Dei rex. Scripturarum divinarum fluenta sedulo requirentibus ingenio, necnon promulgata canonum sollicite relegentibus, perfacile patet quod quicunque principum utilitatibus ecclesiasticis consulunt, non solum rei publicæ stabilimenta, quæ permaxime sunt necessaria, construunt, verum etiam æternæ beatitudinis inenarrabile præmium sibi præparant possidendum. Compertum siquidem, non solum episcoporum sollertiæ, ad quorum notitiam quæ inferius subnectenda sunt, præ omnibus pertinet, verum etiam cunctorum fidelium nostrorum noticiæ esse volumus, qualiter venerabilis Gauterius, sanctæ Aurelianensis ecclesiæ episcopus, nostram adiens celsitudinem, una cum consultu venerabili Hugonis Abbatis totiusque regni nostri utriusque ordinis procerum, significavit ecclesiam sibi divinitus commissam quondam privilegia sive præcepta in eligendis sibi pontificibus tam auctoritate apostolica quamque patrum nostrorum confirmatione habuisse firmata, quod lamentabili Normannorum persecutione cum multis aliis ejusdem ecclesiæ librorum ac testamentorum copiis concrematione deperisse incendii, non solum veridicorum fidelium nostrorum testatur relatio, verum etiam ipsius matris ecclesiæ basilica, a supradictis regni persecutoribus concremata, certissimis prætendit indiciis. His igitur venerabilis episcopus Gauterius ancxius, considerans suis diebus memorata instanti persecutione et ecclesiam concrematam, et permaxime tanti ac singularis privilegii sive præcepti damnum, universarum utilitatum ipsius ecclesiæ cupidus restaurator, juncto suis precibus inclito ac venerabili Hugone Abbate, tutore nostro ac regni maximo defensore, cum reliquis nostris fidelibus, sapientissime nostram magnitudinem exoravit ut nostræ auctoritatis præceptum super hoc suæ denuo confirmassemus ecclesiæ, atque liberam a nostra parte licentiam eidem concessissemus, antiquam auctoritatem more canonico a Sede Apostolica impetrandi1. Petiit quoque memoratus venerabilis episcopus ut de villis, Basilica scilicet et Ulmeto, quas piæ memoriæ avus noster Karolus imperator suæ restituit ecclesiæ, atque de villa Cadonno, quam suetam per deprecationem Hugonis venerabilis Abbatis eidem concessissemus ecclesiæ, cum omnibus appendiciis ad easdem pertinentibus, necnon etiam de omnibus rebus quas præfatus præsul tam in luminaribus quamque etiam in omnium suorum canonicorum usibus, tam scilicet matri ecclesiæ quam reliquis sibi pertinentibus monasteriis actenus per testamentum delegavit, vel deinceps Deo propicio delegaturus canonice est, nostri præcepti confirmassemus auctoritate ; quatinus futuris temporibus in usus et stipendia et utilitatem fratrum suprascriptæ ecclesiæ vel monasteriorum ibidem pertinentium, sicut idem pontifex canonice testamenta disposuit, permanendo consistant. Hujus igitur humillimas petitiones cum consultu fidelium nostrorum curiosius pertractantes omnibus esse gratissimas, primo omnium pro amore Dei et ipsius sacratissimi loci veneratione, qui speciali ac divina benedictione, per manus scilicet Domini apparitionem, noscitur esse consecratum, necnon etiam sæpedicti venerabilis Abbatis petitionibus ac commonitionibus exhortati, fieri quod præmissum est libenter decrevimus. Et ut deinceps hoc nostræ celsitudinis præceptum per succedentia tempora vigeat, relegatur, ametur, manu excellentiæ nostræ subterfirmavimus, et anuli nostri impressione sigillari jussimus.