Carloman restitue au chapitre de Sainte-Croix les terres du Chautay, de Germigny en Berry et de Marzy en Nivernais.

  • B Bibl. nat. de France, Baluze 78, p. 39.
  • a Rec. des Hist. des Gaules, tome IX, p. 419; d'après l'original.
  • b Cartulaire de Sainte-Croix d'Orléans (814-1300), éd. Eugène Jarry et Joseph Thillier, Paris, 1906.
D'après b.

In nomine sanctæ et individuæ Trinitatis, Karlomannus misericordia Dei rex. Quæcunque regiæ dignitatis culmina efferri desiderat mens, eum præ oculis semper habere debet, cujus gratia præfertur. Igitur noverit omnium sanctæ Dei Ecclesiæ fidelium, nostrorumque tam præsentium quam futurorum sollercia, quia nos ubique res ecclesiasticas plus quam omnes vitæ nostræ actus evehere atque augmentari gaudemus. Quapropter placuit celsitudini nostræ cuidam sanctæ matri ecclesiæ Aurelianorum, quæ est in honore sanctæ ac vivificæ Crucis, cui etiam, auctore Deo præesse dinoscitur Gualterius venerabilis præsul, ad ipsius quoque deprecationes1, restituendo reddere et reddendo restituere quandam villam in integro, nomine Caltesium2, sitam in pago Biturico, sive etiam Pauliacum in eodem pago continentem, sive et Germiniacum, necnon etiam alteram villam, quæ vocatur Marsiacus, in pago Nivernensi, ad eundem Caltesium3 pertinentem, cum omnibus ad se pertinentibus vel aspicientibus longe vel prope positis, et familia utriusque sexus. Quæ villæ olim distractæ esse noscuntur ab eadem ecclesia per incuriam et malinorum4 hominum violentiam. Ob restitutionera tamen, quia Deo inspirante nostris erant temporibus redintegrandæ, nonarum decimarumque vestituram absque ullius detractione aut inquietudine præfata sancta mater ecclesia semper obtineat. Unde hoc celsitudinis nostræ praeceptum fieri, atque ob emolumentum mercedis animæ nostræ, ad5 æternorum remunerationem præmiorum, pro remedio quoque domni et genitoris nostri Ludovici6 et sanctæ recordationis avi nostri Karoli imperatoris, jamdicto venerabili episcopo atque præfatæ sanctæ matri ecclesiæ reddi jussimus ; per quod memoratas villas, cum omnibus sibi pertinentibus rebus, integerrime prænotatæ sanctæ matri ecclesiæ perhenniter7 mancipandas delegando reddimus, ac reddendo delegamus ; eo videlicet modo ut idem venerabilis præsul fratribus sibi commissæ ecclesiæ, videlicet Sanctæ Crucis, easdem villas in sui victus stipendium propria et libentissima voluntate, ipso hoc nostram celsitudinem deprecante, præsentibus futurisque temporibus absque ullius inquietudine delegare studeat. Præcipientes quoque decernimus et indissolubiliter sancimus ut nemo successorum nostrorum alicujus argumenti machinatione illectus præfatas res, quas modo liberalitatis nostræ munificentia præfatæ ecclesiæ et memorato præsuli suæque ecclesiæ canonicis confimiando unimus, abstrahere ab ejusdem ecclesiæ potestate audeat, vel quolibet occasionis obtentu violare ullo modo præsumat ; sed liceat rectoribus jamdictæ matris ecclesiæ Sanctæ Crucis in usus fratrum easdem res quiete tenere et nemine inquietante perpetualiter possidere. Et ut hæc nostræ confirmationis atque restitutionis auctoritas pleniorem in Dei nomine per subsequentia tempora obtineat vigorem, manu propria subter firmavimus, et anuli nostri impressione jussimus assignari.

Signum Karlomanni gloriosissimi regis.

Actum1 apud villam Petrafictam .

Norbertus notarius ad vicem Vulfardi recognovit et suscripsit.