Louis et Lothaire confirment le privilège de l'évêque Jonas replaçant un abbé à la tête de Saint-Mesmin-de-Micy.
- B Bibl. nat. de France, Baluze 78, p. 40.
- a Rec. des Hist. des Gaules, tome VI, p. 544, d'après le cartulaire.
- b Cartulaire de Sainte-Croix d'Orléans (814-1300), éd. Eugène Jarry et Joseph Thillier, Paris, 1906.
- c Achery. Spicilegium, tome III (éd. 1723), p. 329.
In nomine Domini Dei et Salvatoris nostri Jesu Christi Ludovicus et Lotharius, divina ordinante providentia imperatores augusti. Cum petitionibus sacerdotum Christi ad divini cultus honorem pertinentibus annuimus, et imperialem consuetudinem adimplemus, et id procul dubio nobis ad æternam remunerationem capessendam profuturum fideliter credimus, notum igitur esse volumus fidelium nostrorum tam præsentium quam futurorum prudentiæ, necnon et successorum nostrorum magnitudini, quia postulavit nobis vir venerabilis Jonas, Aurelianensis ecclesiæ episcopus, ut privilegium, quod ob divinæ servitutis honorem et monasticum ordinem veraciter religioseque servandum circa cellam sancti Maximini, quæ est juris episcopii sui, cum coniventia2 metropolitani sui Hieremiæ archiepiscopi et canonicorum ecclesiæ, cui Deo largiente ministrat, nuper fecerat vel firmaverat, nostra auctoritate imperiali confirmaremus ; quod privilegium nostris obtutibus exhibuit legendum. Cujus constitutionem, quia juste ac rationalibiliter ob amorem Dei et animarum salutem factam esse perspeximus, æquum dignumque judicavimus ut ejus petitioni assensum præberemus. Quapropter per hanc nostræ præceptionis auctoritatem jubemus et omnino decernimus ut, sicut ab eodem episcopo per memoratum privilegium erga eandem1 cellam constitutum est, ita nostris futurisque temporibus a rectoribus memoratæ ecclesiæ modis omnibus observetur, ita dumtaxat ut in præfata cella, in qua olim quosdam sanctos viros sub monastico ordine probabiliter vixisse Deoque placuisse evidentia argumenta testantur, quorum etiam interventu idem ordo in eodem loco creditur esse restitutus, memoratæ sedis pontificibus procurantibus, semper regularis ordo religiosissime teneatur ac custodiatur ; et cum abbas ipsius monasterii rebus humanis exemptus fuerit, providente ejusdem sedis pontifice ac piam paternamque sollicitudinem gerente, eo ordine præferatur eis abbas, sicut in eodem continetur privilegio. Res quoque, sive quæ eidem cellæ juste et legaliter pertinent, cum prædiis duobus, Quasellis scilicet et Castaneo villari, sive quæ eidem2 episcopus postea, de causa episcopii sui, de ratione scilicet alterius cellæ sancti Maximini, ad divinum officium honorificentius peragendum ei superaddidit, in integrum absque ulla sui diminutione, sicut ab eo constitutum est, in usus monachorum cedant. Quod si forte bis rebus propter Dei amorem episcopo ipsius sedis quippiam3 superaddere libuerit, id cum Dei gratia, suffragante sibi pontificali auctoritate, libentissime peragat. Et si forte hoc ei facere et voluntas et facultas denegaverit, de his quæ collatæ sunt nichil aut cupiditate ductus, aut alicujus persuasione succensus quolibet modo auferat ; sed potius monachi ipsius cellæ his et ceteris rebus a Dei timentibus sibi collatis suffragati, liberius devotiusque divinæ potentiæ famulari valeant, et pro nobis, conjuge et prole, et stabilitate imperii a Deo nobis collati, et per immensum sua gratissima pietate conservandi, necnon et pro rectoribus ecclesiæ, cujus loco et rebus utuntur, jugiter divinam implorent misericordiam. Sed si1 quispiam prælatorum memoratæ sedis præfatam constitutionem contra hanc nostram præceptionem quodammodo irritam facere ac penitus convellere voluerit, volumus atque decernimus ut res ad noticiam Senonici metropolitæ perferatur : quatinus is, adhibitis suæ dioceseos2 suffraganeis episcopis, idem negotium diligenti indagine discutiat et corrigat, et ad statum pristinum, salva memoratæ sedis dignitate ac potestate, revocare procuret. Porro si contigerit3 idem negocium propter aliquam sui difficultatem ab eo minime posse diffiniri4, volumus ut ejus relatu nostris successorumque nostrorum auribus res innotescat : videlicet ut nostræ auctoritatis sanctione in generali conventu episcoporum hujus constitutionis convulsor corripiatur et corrigatur, ut eorum salubri judicio memorata constitutio pristinum status sui recuperare valeat vigorem. Præsul siquidem memoratæ ecclesiæ summopere provideat ut monachi ipsius cellæ rebus memoratæ matris ecclesiæ donati, ociumque sanctæ quietis per memoratum privilegium et hanc nostram auctoritatem adepti, in his in quibus se Deo devincxerunt, divina adjuvante gratia, inviolabiliter permaneant ; ita videlicet ut nec interius a suo proposito deviare, nec exterius res sibi deputatæ eorum insolentia ant incuria quoquo modo negligi aut subripi possint ; sed ecclesiæ, cujus loco et rebus utuntur, in omnibus fidem et humilem congruentemque subjectionem, sicut decet et oportet, servare meminerint, nec se putent propter nostram auctoritatem a jure et potestate ipsius ecclesiæ substraere5, aut easdem res qualibet machinatione alienare posse, præsertim cum et locus et res quibus utuntur, juris sit1 ipsius ecclesiæ, et ab ejus merito pendeat2 potestate. Quæ ut pleniorem in Dei nomine obtineant vigorem, ut hæc etiam verius certiusque credantur ac melius conserventur, nominis nostri karactere muniri et anuli nostri impressione signari jussimus.