Hugues-Capet confirme à l'église de Sainte-Croix ses possessions de toute espèce.

  • B Bibl. nat. de France, Baluze 78, p. 43
  • a Cartulaire de Sainte-Croix d'Orléans (814-1300), éd. Eugène Jarry et Joseph Thillier, Paris, 1906.
  • b Gallia, tome VIII, p. 487.
  • c Rec. des Hist. des Gaules, tome X, p. 556.
D'après a.

In nomine Domini Dei æterni et salvatoris nostri Jesu Christi, Hugo, misericordia Dei rex. Noverit sagacitas omnium fidelium sanctæ Dei ecclesiæ nostrorumque tam præsentium quam futurorum sollertia, quia adiens serenitatem nostram vir venerabilis Arnulfus. Aurelianensis ecclesiæ episcopus, quæ in honore sanctæ et vivificæ Crucis dinoscitur esse constructa, in qua etiam manus Domini apparuit, obtulit obtutibus nostris auctoritates prædecessorum nostrorum, regum scilicet et imperatorum, serenissimi videlicet Karoli quondam imperatoris, necnon filii ejus Ludovici et Karlomanni gloriosissimorum regum, quæ pancartæ vocantur ; in quibus continebatur qualiter ei suisque successoribus inibi Domino famulantibusa omnes res sanctæ præfatæ ecclesiæ, quas ab antiquo tempore juste et legaliter possidebat, et postea tam a regibus ab aliis sanctæ Dei Ecclesiæ fidelibus adquisivit, perpetualiter ad deserviendumb confirmaverunt. Obsecrando itaque humiliter postulavit ut nos, antecessorum nostrorum morem sequentes, easdem res præfætæ ecclesiæ simili nostræ auctoritatis confirmaremus exemplo atque præcepto. Hujus igitur venerabiilis episcopi benignam petitionem cum consultu fidelium nostrorum ratam considerantes, id agere decrevimus. Res autem, quas ab antiquis temporibus seu modernis ipsa tenebat ac modo retinet ecclesia, hæ sunt : monasterium sancti Evurtii, monasterium sancti Lifardi, cum rebus quæ sunt in Pontivo, hoc est villa Rais super fluvium Alevegia, Frovenasc super fluvium Canaad, Angraonæ vicum, similiter Ceresium, quidd est in pago Caltivo, una cum omni merito vel appendiciis eorum, et res quæ sunt in Nocduno et circa Nocdunum ; in pago Turonico, villae Dedera super fluvium qui dicitur Karus, cum omnibus ad se pertinentibus ; item in pago Matisconensi Vitaliacum, et Cirratif in pago Vapincensi, quæ sunt in Burgundia vel in Provincia, cum mansis et omnibus ad se pertinentibus ; item in pago Biturico, in vicaria Carbriacensi, in villa Brustogilo mansum I cum terris, pratis, silvis, et adjacentiis omnibus; in pago Pinciacense, Nielfa, Crispiacas, Olfarciacas, Pompennacas, Amavia et Villare, cum omnibus rebus et appendiciis ad idem monasterium pertinentibus. Idemg monasterium sancti Maximini monachorum ; item capellam S. Maximini juxta murum, monasterium sancti Petri virorum ; item sancti Petri puellarum, sanctæ Crucis Gargogilensis, sancti Aviti ; cella sancti Privati, cum capella sancti Martini quæ est super Ligeritum, sancti Petri Tauriacensis, sancti Saturnini, sanctæ Mariæ Draviacensis, item sanctæ Mariæ fabricatæ, sancti Johannis, sancti Marcelli, sancti Martini prope murum, item sancti Martini Crevennensis, sancti Laurentii,hsancti Gervasii, Puteus sancti Sigismundiii, sancti Vincencii, sancti Sergii, Buccum monasterium, Bellumcampum, Altumvillare, curtem Flavacium, Screonas, Marogilum, item Marogilum, sancti Petri Magdunensis, Forisciniacumj, cum rebus omnibus ad prædicta monasteria vel cellas pertinentibus. Sunt etiam hæ villæ : Seliniacus, Curtim, Pedverius, Bullus, Maciacus, Rofiacus, Ponciacus. In pago Nannetico Cennonusk, Castellanus, Veteres mansionesl, Novavilla, Liminiacus, Buxiacus, Nemausm, Cacionus, ad idem monasterium pertinens, Cambonus, Gaverdonnus, Ingrannæn, cum omnibus appendiciis suis. Item Capsiacus, Ceresiacus. In pago Blesensi Curtim cum ecclesia in honore sancti Vincentii et mansibus XXX. Itemque villas in pago Aurelianensi, Blesensi et Bituricensi, Curtem Maximanam, Novum vicum, Montem Burgodenum, Anogilum, Calciacum, Vultomnum, Ganiras, Nocetum, Auliacum, Lamiaxum, Magarias, Bunnioneo, Magessunp, Montem Frotboldi, Muciacumq, ad Sanciacum mansum I, adr Baniolos mansum I de illo lumine, Varennas, ex abbatia sancti Johannis et alodus quams Karolus imperator serenissimus Teodradot dedit, et idem Teodradus memoratæ ecclesiæ delegavit. Sunt autem ipsæ res infra muros civitatem Aurelianæ, et extra areas X. Et in ipso pago ad Capersamu arpennos CLXVI, et in Embleni villa, et in Macerias, quantumcumque sui juris erat. In curte Leonis mansos II, vineas, terras, ex utraque parte et silva. In Adriliaco, mansos XII. Curciacum, cum ecclesia, silva et appendiciis. In pago etiam Stampensi vel Aurelianensi, inter Undoni villa et Basoni villa atque Erbodiv villa, mansos VIII, et in circuitu terras arabiles. Et in pago Dunensi Inteot Marivillax mansum I. In pago Senonico, in villa Fraxino, mansos XV. In vicaria Ornatrensi, in loco qui dicitur Puteolus, ecclesiam I cum omni dote ad eam pertinente, et III arpennos de prato, et medietatem terriiy quod dedit Archemarus ecclesiæ Sanctæ Crucis, et res cum mancipiis quas Deotimius et Agius, venerabiles episcopi, et alii Dei fideles eidem contulerunt ecclesiæ. Res etiam quas Karolus quondam augustus præscriptæ reddidit ecclesiæ quarum hæc sunt nomina : Basilicas, Ulmetus, Perpetiacus, Gavenoilus, Lalliacus, Cadonnus cum villis ad se pertinentibus, cum aliis Vienna, Limogilo, Buxerola, Silviniaco, cum rebus et mancipiis ad easdem pertinentibus, necnon et villa Dendela, quam Ludovicus junior quondam per præceptum reddidit. Res præterea quas Karolomannus huic reddidit ecclesiæ hæ sunt. In pago Biturico Caltesiuma sive Pauliacus, Rofiacus et Germiniacus, Burbrab et Puteolus. In pago Neversi Marsiacus. Sunt præterea quædam res in pago Aurelianensi, diversis in locis positæ, quas Rotbertus rex præfatæ reddidit ecclesiæ, hoc est : in villa quæ vocatur Clepiacus mansos V, et in villa Triganou pertinentemd ad eamdeme villam Clepiacum, capellam I, mansum I, uncias V, et in prædicto Clepiaco unc[ias] III. In Mardiaco, ecclesiaf I. In Arunto, unc[iam] I ; in Buciaco, quartas II. In Barberoni villa quartam I. In brolio Monbleni, quartam I. In Canolicog, unc[iam] I. In Domiciaco quartam I. In Abel mansos V absos. In Sigilariis, mansum I absum. In Gaugiaco dimidiam ecclesiam super fluvium Bonoiæ. In Bocas mansiones, mansum I ; in Lauriaco, ecclesiam I, mansos VI ; in Sutriniacoh, mansum I cum ecclesia, et inter Ligerum et Ligeritum per deprecationem Lambertii, mansum I. Dedit præterea quidam vir nobilis, nomine Vivianus, prætaxatae ecclesiæ moderno tempore in ipso pago alodum per diversa loca positum, hoc est in Burduno, cum brolio et terra arabili, et in alio loco qui dicitur mansus Meraldi, cum terra arabili, etj casualibus. Item quædam venerabilis matrona, nomine Gitbergak, alodum in eodem pago, villam quæ vocatur Gavasia1 cum terra arabili et brolio, et in alio loco, in villa quæ vocatur Siriacusl, terram arabilem, cum pratis et silva glandifera. Item in pago Carnotensi, quartam partem de villa quæ vocatur Judeis. Dedit itaque quidam nomine Walterius, quondam Hebraeus, postea vero christianus, clausum prope murum Aurelianis civitatis fratribus Sanctæ Crucis habendum, magno precio emptum a monachis sancti Benedicti. Item quædam matronam, in eodem pago, alodum in villa quæ dicitur Saviniacus, cum vineis et terris arabilibus. Res præterea quas Pipinus rex matri ecclesiæ Sanctæ Crucis per præceptum reddidit, vel cellulis ad eandem ecclesiam pertinentibus, hoc est, villa Nansionisn, et quicquid ad illam aspicit, et villao Vetus curtis, et villam Apiarias. Res etiam quæ vocantur Crucialis, in integrum, et res sancti Maximini quæ vocantur Vannas, cum integritate. Villam Gaudiacum, cum ecclesia et appendiciis. Villam Drauciacum, cum integritate. Mausum in loco qui dicitur Curtis genialis. Vicum erutump, cum omni integritate. Villam Pabuli, cum omnibus ad se pertinentibus. Hospitale pauperum sancti Germani, cum integritate. Linerolas, et Marcomaniam, et quicquid ad illas pertinet. Villam Aganæ, et Petram fixam, villam Emeri, cum rebus ad easdem villas pertinentibus. Beneficium etiam quoddam Gaufredi comitis, quod jamdudum ecclesiæ Sanctæ Crucis et Arnulfo præsuli eodem Gauffredo consentiente per scriptum, ubicumque locorum situm sit, quod per manus nostras actenus videbatur habere in beneficium, nunc autem regali præcepto habendum auctorizo in perpetuum. Leodiæ quoque silvæ venationem, sicut antecessores ejus visi sunt habuisse, eidem sanctæ matri ecclesiæ habere concedo, ejusque venabula per eam sine dilatione currere cunctis diebus auctorizo. Monasteria igitur memorata, et cellas, villasque, cum alodis memoratis, et cum omnibus rebus et mancipiis ad se pertinentibus, quæ jure et legaliter modo præscriptus rector ecclesiæ absque aliqua inquietudite possidet ac disponitq, nostra regali potestate per hoc altitudinis præceptum eidem denuo confirmamus ecclesiæ. Siquidem statuendo de nonis et decimis, ut resr de comitatu exsolvantur, sicut in capitularibus et præceptis regum insertum est. Obtulit interea jamdictus præsul venerabilis obtutibus nostris auctoritates immunitatis, in quibus insertum erat quod antecessores nostri, imperatores videlicet et reges Francorum, ecclesiam Sanctæ Crucis cum omnibus rebus ad eam pertinentibus sub suo munimine et defensione stare fecissent. Unde et nos eorum morem sequentes, et venerandi præsulis peticionibus acquiescentess, hoc nostræ immunitatis præceptum pro divino amore et nostræ remedio animæ ad ipsam Sanctam Sedem fieri decrevimus ; per quod regali auctoritate præcipimus ut nullus vicecomes, neque aliust publicus judex, aut aliquis ex judiciaria potestate, in ecclesias, loca vel agros, seu reliquas possessiones quas ab antiquis temporibus vel modernis infra ditionemu regni nostri in quibuslibet pagis vel territoriis juste et legaliter memorata tenet ecclesia, nec in eas res quæ deinceps a chatolicis eidem conlatæ fuerint, ad causas audiendas, vel freda requirenda, aut tributum vel bannum exigendum, aut mansiones in prædictis monasteriis seu villis accipiendas, aut in mansionibus infra civitatem super terram ipsius positis, aut paratas faciendas, aut fidejussores tollendos, aut homines ipsius ecclesiæ tam ingenuos quam colonos super ipsius terram commanentes distringendos, seu alias redibitiones aut inlicitas occasiones quærendas, nostris et futuris temporibus contra voluntatem pontificis ipsius ecclesiæ ingredi audeat. Sed liceat præfato præsuli suisque successoribus res prædictæ ecclesiæ, cum rebus ad eam pertinentibus, una cum telonei medietate, et porta Parisiaca, necnon el posterulav juxta domum ipsius posita, sicut in præceptis antecessorum nostrorum tam imperatorum quam regumx Francorum continetur, sub tuitionis nostræ atque immunitatis defensione consistere. Illud quoque juxta morem prædecessorum nostrorum nostro præcepto interseri placuit, ut si aliquis per tot annorum curricula, id est a tempore Magni Karoli usque ad hoc tempus, ex rebus et mancipiis jamdictæ ecclesiæ, quolibet malo ingenio vel persecutione aliqua imminente, seu tarditate aut negligentia interveniente, invadendo aut subtrahendo aliquid abstulit, vel si quilibet ex prædictæ ecclesiæ mancipiis qualibet voluntate perversa a servitio ipsius se occultavit vel subtraxit, et hoc prælatus ecclesiæ adprobare advocatis accersitis vel testibus ydoneis potuerit, ita per hoc nostræ altitudinis præceptum absque aliqua dilatione adprobet, ut integrumy quæ sua fuerint ipsa recipiat ecclesia sine alicujus contradictione aut intermissione potestatis. Attulit etiam nobis præfatus pontifex privilegium Sanctæ Romanæ Ecclesiæ, a domno Marino papa orthodoxo factum et confirmatum, et præceptum gloriosissini regis Karlomanni, in quibus continebantur ecclesiæ Aurelianensis privilegia sive præcepta in eligendis sibi pontificibus auctoritate apostolica et antecessorum nostrorum confirmationibus habuisse firmata. Ilis itaque fultus auctoritatibus, nostram magnitudinem exoravit ut nostræ auctoritatis præceptum super hoc denuo conscriptæ reconfirmassemus ecclesiæ. Cujus humillimas peticiones rectas per omnia perspicientes, primo omnium pro Dei amore et Sanctæ Romanæ Ecclesiæ veneratione et ipsius sacratissimi loci reverentia, qui speciali benedictione, per manus scilicet Domini apparitionem, consecratus esse dinoscitur, fieri libenter decrevimus. Concedimus præterea hujus sanctæ matris ecclesiæ omniumque monasteriorum sibi pertinentium canonicis et præcepto nostræ auctoritatis roboramus, ut quicquidz, clerici præfatorum locorum tempore vitæ suæ domos aut ædificia ædificata vel ædificanda promeruerinta, cuicumque delegerint ex clero, habeant donandi libertatem, sive venundandi potestatem, sine aliqua prohibitione, et infra claustra præfatorum locorum nullus de exercitu aut potestas aliqua episcoporum, abbatum, comitum, seu reliquorum procerum mansionaticum agere præsumat ; sed servi Domini inibi commanentes, antiqua libertate potiti, militiam Domini absque ulla inquietudine valeant explere securi. Et ut hocb per omnia tempora inviolabiliter conservetur veriusque credatur, manu propria subterfirmavimus, et anuli nostri impressione assignari jussimus. Datum Silvanectis palatio . Rainoldus episcopus et prothocancellarius scripsitd.