Robert, roi associé, confirme les possessions de Sainte-Croix et l'immunité.
- B Bibl. nat. de France, Baluze 78, p. 51.
- C Bib. nat. de France, lat. 12739, p. 265.
- a Cartulaire de Sainte-Croix d'Orléans (814-1300), éd. Eugène Jarry et Joseph Thillier, Paris, 1906.
- b Rec. des Historiens des Gaules, tome X, p. 573; d'après Estiennot.
In nomine Domini Dei æterni et salvatoris nostri Jesu Christi, Rotbertus misericordia Dei rex. Noverit sagacitas seu utilitas omnium fidelium sanctæ Dei ecclesiæ etc., 1 villam Emeri, cum rebus ad easdem villas pertinentibus. Venationem quoque silvæ Leodigae, quam per quandam convenientiam subripuerunt, reddo, et sicut antecessores ejus tenuerunt, eam eidem ecclesiæ tenendam in perpetuum habendamque cunctis diebus confirmo, Beneficium etiam quoddam Gausfredi comitis, quod jamdudum ecclesiæ Sanctæ Crucis et Arnulfo præsuli, eodem Gauzfredo consentiente per scriptum, reddidi, ubicunque locorum situm sit, quod per manus nostras actenus videbatur habere in beneficium, nunc autem regali præcepto habendum auctorizo in perpetuum. Memorata igitur monasteria etc... 2
Datum Sylvanectis palatio
Signum 3 Rotberti gloriosissimi regis.
Raynoldus episcopus et prothocancellarius subscripsit.