Louis VI confirme l'affranchissement de tout cens ou coutume accordé par l'évêque d'Orléans à Pierre, chapelain et ami du roi, pour sa maison, qui fait partie du cloître, et l'autorise à construire sur le mur de ville.
- B Bibl. nat. de France, Baluze 78, p. 51.
- C Copie. Bib. Nat. de France, Moreau 84, fol. 107; d'après le cartulaire, sous la fausse date de 1180.
- a Cartulaire de Sainte-Croix d'Orléans (814-1300), éd. Eugène Jarry et Joseph Thillier, Paris, 1906.
In nomine sanctæ et individuæ Trinitatis.
Ego Ludovicus, Dei
gratia rex Francorum.
Omnibus tam futuris quam præsentibus notum tieri volumus quia Petrus, capellanus noster et amicus, præsentiam
nostram adiit, postulans ut quandam domum suam, quam ipse habebat ante ecclesiam
Sanctæ Crucis, muro civitatis inhærentem, quam venerabilis Johannes,
Aurelianensis episcopus, communi assensu capituli
Sanctæ Crucis, ab omni censu et consuetudine
liberaverat,2 Dei et nostri gratia liberam esse concederemus.
Cujus petitioni satisfacientes, annuente Philippo, filio
nostro jam in regem coronato, domum illam tam ipsi quam ceteris omnibus qui post
ipsum eam sunt habituri, ab omni censu et consuetudine liberam et quietam et domum
claustri esse in perpetuum concessimus.
Insuper etiam in muro civitatis, cui domus illa contigua erat, faciendi quicquid
vellet, aut quod sibi aut domui necessarium videretur, eidem potestatem atque
licentiam donavimus, et omnibus illis, qui post ipsum eam sunt habituri.
Hoc autem ne oblivione posset deleri aut a posteris infirmari, scripto
commendavimus, et sigilli nostri auctoritate nominisque karactere
firmavimus.
Astantibus in palatio nostro quorum nomina subscripta sunt et signa :
S.
Philippi junioris regis.
S.
Ludovici buticularii.
S.
Hugonis constabularii.
S.
Manasse camerarii.
Actum Lorriaci