Don par Louis VII du fief de Sennely au comte de Blois, réservant la justice des seigneurs ecclésiastiques, dont est Sainte-Croix.
- B Bib. nat. de France, Moreau 78: 181. D'après le cartulaire de l'église de Sainte-Croix d'Orléans, fol. 181rº.
- a Cartulaire de Sainte-Croix d'Orléans (814-1300), éd. Eugène Jarry et Joseph Thillier, Paris, 1906.
In nomine sancte et individue Trinitatis. Amen.
Ego Ludovicus, Dei
gratia
Francorum rex, notum facimus presentibus et futuris
quod fideli et dilecto nostro Theobaldo, dapifero nostro, et
heredibus suis donamus in augmentum feodi sui quidquid habebamus apud
Seneliacum in feodum et hereditario jure tenendum, ea
conditione quod sine consensu et voluntate nostra tempore nostro, et post decessum
nostrum sine consensu et voluntate filii nostri Philippi
nullam sibi possit facere firmitatem.
Nos igitur ecclesiis nostris providere volentes, ne occasione doni in aliquo
detrimentum patiantur, statuimus quod nullatenus comiti
Theobaldo aut heredibus ejus in posterum homines sive
hospites nostros sive episcopi Aurelianensis, et ecclesie
Sancte Crucis, et Sancti Aniani,
et Sancti Dionysii, et Sancti
Benedicti, et ceterarum ecclesiarum ad episcopatum
Aurelianensem pertinentium recipere aut aliquo modo
retinere licebit, sed tam episcopus quam unaqueque predictarum ecclesiarum
universam justitiam in homines et in hospites terre sue, et in homines etiam suos
qui jam in villa et parochia Seneliaci morantur et eorum
heredes, quicquid tempore nostro habuerint memoratus episcopus et jamdicte
ecclesie deinceps obtinebunt.
Si que autem contentiones exorte fuerint de aliqua re inter servientes episcopi
et supradictarum ecclesiarum et servientes comitis apud plantham de
Luneriis [ ] et ibi justitia mediante terminabuntur ;
quod si forte ibidem terminari non potuerint in nostra presentia finientur.
Quod ut ratum sit et nulla possit deinceps oblivione deleri presens scriptum
nominis nostri caractere signavimus et sigilli nostri authoritate
corroboramus.
Actum publice Aurelianis