Transaction entre Sainte-Croix et Hubert de Péronville réglant plusieurs coutumes de Villequoy.
- A Original sur parchemin. Arch. dép. Loiret, G 377.
- a Cartulaire de Sainte-Croix d'Orléans (814-1300), éd. Eugène Jarry et Joseph Thillier, Paris, 1906.
Ego Hugo
Aurelianensis ecclesie decanus totumque ejusdem
ecclesie capitulum.
Notum facimus omnibus tam presentibus quam futuris, quod cum inter nos et
Hubertum de Spesumvilla contentio diu versaretur super
hominibus de villa Galli quos in curia sua justiciare extra
predictam villam ad mansiones suas de jure sibi contingente diceret, et medietatem
aque et piscature quantum territorium de villa Galli
extenditur sui juris esse assereret, nobis in contrarium proponentibus, consilio
bonorum virorum inter nos et ipsum sic compositum est.
Recognovit igitur medietatem supradicte piscationis et aque nostri juris fuisse
et esse debere, et ea cum sua medietate communicari voluit.
Si vero quum aqua communis esse disnoscitur, aliquod nobis
emolumentum inde comparatum fuerit, de utriusque partis consensu nobis et ipsi
equaliter dividetur.
Servientem nostre partis custodem ponemus, Hubertus vero et
heres suus similiter suum ponent.
Quorum uterque tam nobis quam ipsi Huberto et heredi ejus
fidelitatem exhibebit tantum pro consuetudinibus sibi proprie pertinentibus.
Arundinetum quoque quod hospites ejusdem ville ad usus suos dinoscuntur habuisse
libere possidebunt, ita tamen quod ipsum nec vendere nec dare poterunt alicui.
Si quid autem residuum forte supererit, commune erit.
Concessit etiam Hubertus quod memoratos hospites extra
villam Galli in jus de cetero minime traheret, sed infra
villam congruis temporibus et competenti die eos placitaret.
Quia vero ne predictus Hubertus et ejus heredes in nostrum
jus manus extend[er]ent precavere nos oportuit, consuetudines in eadem villa sibi
proprie pertinentes, ne contentio in posterum oriretur, subscripsimus.
Oblatas igitur pro singulis masuris habet