Renonciation de Geoffroy Luminard à la mairie de Bou en faveur de Regnaud, moyennant compensation.

  • A Original sur parchemin. Arch. dép. Loiret, G 376.
  • a Cartulaire de Sainte-Croix d'Orléans (814-1300), éd. Eugène Jarry et Joseph Thillier, Paris, 1906.
D'après a.

M[anasses], Dei gratia Aurelianensis episcopus, omnibus fidelibus qui litteras presentes visuri vel audituri sunt, in Domino salutem. Noverint universi tam presentes quam futuri quod compositio et pax firma facta fuit inter Gaufridum Luminardum et Reinaldum, majorem de Bullo, in presentia nostra, et uxores eorum Agnetem et Aremburgim super majoria de Bullo, tali scilicet pactione et conventione interveniente quod predictus Reinaldus, consilio nostro et amicorum suorum, triginta libras Parisiensis monete pretaxato Gaufrido et uxori ejus Agneti donavit, terram etiam VI arpentorum que ad majoriam pertinet, tres arpennos vinearum qui debebant majori tres libras cere, modo vero tam terra quam vinee annuatim tres solidos censuales in persolvendos, jamdicto Gaufrido et uxori sue quietos clamavit. Gaufridus vero majoriam in presentia nostra publice abjuravit, et tam ipse quam uxor ejus eandem majoriam et ea que ad majoriam pertinent sepedicto Reinaldo et heredibus suis libere et quiete in perpetuum possidenda quieta clamaverunt. Agnes vero, uxor Gaufridi, pactionem et conventionem istam laudavit et voluit et ex parte sua hominem appellavit Robertum Suavem. Nos vero, de cujus feudo majoria erat et est, pactionem istam laudavimus et laudamus, confirmavimus et confirmamus salvis consuetudinibus ecclesie Sancte Crucis et sub anathemate posuimus et ponimus omnes qui eidem Reinaldo vel heredibus suis in hac parte in dampnum extiterint. Huic autem pactioni interfuerunt multi tam clerici quam laici quorum nomina subscripta continentur : Andreas cantor Sancte Crucis, Marascotus archidiaconus, Radulfus succentor, Everardus prepositus, Hugo viator, Guillelmus Billardi et Johannes frater ejus, Johannes Phariseus, Herbertus Porcellus, Thomas de Marziaco, Paganus de Maceriis, Paganus Canis, Petrus de Colle, Bartholomeus de Colle, Petrus Lenters, Girardus Burnarz, Alardus Augarz, Petrus Bartholomei, Hugo Camelus, Philippus de Gubri, Bernardus Burneus, Martinus de Clari, Johannes Chains, Petrus de Monteburri et Johannes frater ejus, Laurentius Coqus, Robertus major de Petra, Odo Morellus, Robertus Frogers, Galterius Li clers, Girardus Foacerius, Hugo de Marziaco, Benedictus de Colle, Adam de Colle. Quod ut firmum posteris et inconcussum maneat, sigilli nostri auctoritate presens scriptum communivimus.