L'archidiacre d'Orléans Herbert confirme la donation de l'église de Chilleurs à la maison de la Gervaise et l'exemption de synode et de gîte.
- A Original sur parchemin. Arch. dép. Loiret, G 321.
- a Cartulaire de Sainte-Croix d'Orléans (814-1300), éd. Eugène Jarry et Joseph Thillier, Paris, 1906.
Licet universorum fidelium devotio Ecclesie commodis incessanter eterne
remunerationis intuitu invigilare debeat, id tamen sollicitudini eorum specialius
incumbit qui ecclesiasticis honoribus promoventur, et ampliora
ecclesie percipientes stipendia, ab uberibus ejus benignius confoventur.
Hac igitur consideratione inductus, Ego
Herbertus
Aurelianensis archidiaconus noticie presentium et
futurorum presenti scripto transmittimus quod ecclesiam de
Chilleriis, quam venerabilis
Aurelianensis episcopus
M[anasses] de manu laica cum summa difficultate
retraxit, et capitulo Sancte Crucis donavit, capitulum vero
eam Hugoni decano et Ma[nasse] capicerio fratri ejus in vita sua quamdiu
uterque vel alter eorum vixerit possidendam concessit, nos eamdem ecclesiam domui
de Gervasia perutilem esse considerantes pro anime nostre
et Johannis decani bone memorie cognati nostri remedio in
perpetuum ecclesie Sancte Crucis babendam concedimus, et
donationem ab episcopo factam volumus et approbamus, et eamdem ecclesiam liberam
et absolutam a sinodo et circada et tam parrochianorum quam sacerdotis justicia et
omni archidiaconi consuetudine et exactione inmunem statuimus et sigillo nostro
roboramus.
Actum