Maintien de l'église de la Ferté-Avrain comme collégiale en échange de ses droits sur l'église de Neung-sur-Beuvron.
- B Bibl. de l'Arsenal, ms. 1007: 61. Copie de Dom Estiennot.
- a Cartulaire de Sainte-Croix d'Orléans (814-1300), éd. Eugène Jarry et Joseph Thillier, Paris, 1906.
In nomine sancte et individue Trinitatis. Amen.
Ea que ad pacem sunt in conspectu legitimarum et honestarum personarum litterarum
tradi decent vivacitati ne in posterum valeat super iis calumnia suscitari.
Cujus rei gratia ego
Manasses, Dei gratia
Aurelianensis episcopus, notum fieri volumus omnibus
presentibus et futuris quod controversia que inter nos et capitulum nostrum et Malbertum decanum S.
Bartholomei de Firmitate Avreni, quam capitulo
S. Crucis dederamus, diutius agitata
fuerat in hunc modum amicabili compositione fuit terminata.
Nos quidem et capitulum nostrum voluimus et promisimus ut ecclesia de
Firmitate Avreni et Malbertus,
ejusdem ecclesie decanus, in pristina libertate et statu, sub ordine videlicet
monachorum qui ibidem hactenus extitisse dignoscitur, consistat.
Predictus vero Malbertus decanus et
canonici de predicta Firmitate in presentia nostra et
capituli nostri juramento corporaliter prestito firmaverunt quod ejusdem ecclesie
de Firmitate statum per aliam immutari religionem, vel
ipsam ecclesiam quoquo modo ab ecclesia Aurelianensi absque
consensu et authoritate nostra et capituli nostri nullatenus consentient aut
quantum in eis fuerit patientur ; hi porro quicunque canonici in eadem ecclesia
de-Firmitate de novo instituentur, ejusdem forme
juramentum in capitulo Sancte Crucis infra
quindecim dies a sua institutione prestabunt, quod si facere
contempserint neque ecclesia nostra neque ecclesia de
Firmitate eos tanquam fratres vel canonicos donec
juraverint habebit.
Si quis infra annos pubertatis factus fuerit canonicus, infra quindecimum annum
predicta necessitate jurandi tenebitur.
Adhoc ecclesia de Firmitate Avreni nostro concessit et
dedit capitulo quicquid juris vel redituum in ecclesia de
Naim habebat vel erat habitura.
Ut autem hoc perpetue stabilitatis obtineret munimentum, ad removendam etiam
omnem super hac compositione in posterum calumniam, ad petitionem et voluntatem et
nostri capituli et canonicorum de Firmitate Avreni et Malberti, eorum decani, eidem ecclesie
et canonicis de Firmitate presentem inde donavimus cartham
sigilli nostri authoritate communitam.
Actum publice Aurelianis, in domibus nostris