Regnaud de Nevers se reconnaît débiteur envers le chapitre pour dégâts commis sur une terre de Sainte-Croix1.
- A Original sur parchemin. Arch. dep.du Loiret, G 316
- a Cartulaire de Sainte-Croix d'Orléans (814-1300), éd. Eugène Jarry et Joseph Thillier, Paris, 1906.
Ego Rainaldus de Niverno notum fieri volo omnibus ad quos
littere iste pervenerint quod debeo decano et ecclesie
Aurelianensi
C libras et CX sol. giemenses pro damnis in terra sua sibi
illatis.
Et quia consuetudinem erbergagii in terra Sancte Crucis
que est ultra Ligerim ex parte Cufi,
scilicet apud Chauteium vel alibi me habere dicebam quod
decanus et capitulum negabant, donec C libras et CX solidos
giemenses ego vel heredes mei ecclesie et decano reddiderimus nichil in terra illa
nec ego nec heredes mei capiemus.
Postquam vero pretaxatam pecuniam ego vel heredes mei ecclesie vel decano
reddiderimus, res erit in eo statu in quo erat XLª diebus ante motam
controversiam.
Juravi eciam quod predictam terram et homines et a meis et ab omnibus bona fide
pro posse meo defendam.
Verum si mei vel ego in terra illa aliquid forisfacerimus, ad submonitionem
ecclesie Aurelianensis infra XL dies hoc faciam
emendari.
Rogavi etiam dominum Nivernensem, ut si forte contra
tenorem hujus scripti agerem vel heredes mei, tam in me quam in terram meam et
heredes meos ad submonicionem ecclesie Aurelianensis
excommunicationis sentenciam promulgaret.
Et ut hoc ratum et inconcussum perseveret huic carte sigillum nostrum
impressimus.
Actum est hoc