Don par Hervé Morin de la maison d'André Breton et de 3 arpents de vignes à Orgemont.

  • A Original sur parchemin. Arch. dép. Loiret, G 376.
  • a Cartulaire de Sainte-Croix d'Orléans (814-1300), éd. Eugène Jarry et Joseph Thillier, Paris, 1906.
D'après a.

Ego Hugo decanus totumqne Aurelianensis ecclesie capitulum notum fieri volumus tam futuris quam presentibus, quod dilectus concanonicus noster Herveus Morini, pro remedio anime sue et suorum, domum que fuit Andree Britonis, quondam sacerdotis et concanonici nostri, et tria arpenta vinearum que sunt apud Ordeacum montem, ecclesie Sancte Crucis contulit ita quod Odo diaconus, clericus ejus, tam domum predictam quam vineas in vita sua possideat, et exinde singulis annis quinque solidos Aurelianensis monete capitulo persolvat, et in presbiterum ordinatus ad altare prothomartiris Stephani pro remedio anime predicti Hervei divina celebret, ita etiam quod post obitum ipsius Odonis alius sacerdos a capitulo ibidem successive in perpetuurn instituatur pro anima prefati Hervei divina ibidem celebraturus, et pro prescripta domo et tribus arpentis in recognitionem sibi collati beneficii annuam quinque solidorum capitulo redditurus pensionem. Nos autem ad preces sepedicti Hervei de predicta domo et vineis prefatum Odonem sub predicte conditionis adjectione investivimus. Et ne hoc oblivionis incommodo vel dissentionis scandalo deleri valeat vel perturbari litteris annotari et sigilli nostri munimine fecimus roborari. Actum publice , ordinatis in ecclesia nostra majoribus personis Hugone decano, Andrea cantore, Letoldo subdecano, Manasse capicerio.