Don à Sainte-Croix des maisons d'Hugues Jaccoud, situées devant la porte du cloître, en échange d'un anniversaire.
- A Original sur parchemin. Arch. dép. Loiret, G 268 ; mention Scriptum.
- a Cartulaire de Sainte-Croix d'Orléans (814-1300), éd. Eugène Jarry et Joseph Thillier, Paris, 1906.
Ego Hugo,
Aurelianensis ecclesie decanus, totumque ejusdem
ecclesie capitulum.
Omnibus tam instantibus quam futuris duximus declarandum quia Hugo
Jagud, in nostra presentia constitutus, domos suas ante portam
claustri sitas nobis in perpetuum habendas donavit, et nos de eisdem domibus
investivit.
Nos vero, de benevolentia et misericordia nostra, domos illas eidem concessimus
in vita sua quamdiu voluerit obtinendas.
Postquam autem idem Hugo jamdictas domos [habitare]
desierit, eas concanonico nostro Petro de Caprosia hoc modo
concessimus obtinendas, quod nobis annis singulis X solidos persolvet,
in anniversario supradicti Hugonis dividendos.
Cum vero predictum Petrum viam universe carnis ingressum
esse contigerit, quicquid ex domibus illis adquiri poterit in sepedicti
Hugonis anniversario dividetur.
Hoc autem fecimus, astante domino Henrico,
episcopo nostro, et Johanne Imperatoris et
Rainaldo de Sancto Johanne, qui tunc temporis prepositi
erant Aurelianis.