Demande de pardon de Pierre de Graçay, malade, pour les torts qu'il a pu causer aux terres de Sainte-Croix.
- A Original. Arch. dép. Loiret, G.
- B Copie de Dom Estiennot. Bibl. de l'Arsenal, 1008: p. 605. Ex cartulario ecclesiæ S. Crucis Aurelianensis.
- a Cartulaire de Sainte-Croix d'Orléans (814-1300), éd. Eugène Jarry et Joseph Thillier, Paris, 1906.
Venerabilibus domnis et amicis carissimis H[ugoni] decano et universo
Aurelianensis ecclesie canonicorum capitulo,
Petrus de Crasseio, salutem in eo qui est salutis
author.
Veniens ad me venerabilis dominus meus et consanguineus carissimus Henricus,
Aurelianensis episcopus, in lecto egritudinis meam
dignatus est parvitatem visitare, ubi, divina inspirente clementia, recolens et in
memoriam revocans injurias quas ego vel servientes mei terre et hominibus
Sancte Crucis aliquoties irrogavimus, vestre sublimitalis
genibus provolutus veniam peto, rogans et supplicans ut si quid injuste egi, si
vos in aliquo offendi, mihi prestare indulgentiam dignemini.
Ego autem jurare feci Stephanum, filium meum, et uxorem
meam, et ego etiam juravi super sancta Evangelii verba quod de omnibus
contentionibus que sunt inter ecclesiam Sancte Crucis et
nos quidquid memoratus episcopus dixerit ego, si vixero, si vero me decedere
contigerit filius meus et uxor mea, quando per ipsum fuerimus requisiti, tenebimur
observare.
De consuetudine autem vini, quam in terra Sancte Crucis
nos habemus, et qui de nobis eam tenuerit, precipimus ne tempore vindemiarum
requiratur ab hominibus nec ipsi homines ultra vendemiarum tempora vinum reservare
aliquatenus compellantur.
Actum