Arbitrage fixant à 200 livres le rachat des maisons claustrales et des vignes dépendant de la succession de l'archidiacre Bouchard et à 60 sous la distribution à faire en son anniversaire et en celui de son oncle, Hugues du Puiset1, évêque de Durham.
- A Original. Arch. dép. Loiret, G 268.
- a Cartulaire de Sainte-Croix d'Orléans (814-1300), éd. Eugène Jarry et Joseph Thillier, Paris, 1906.
Odo, Dei gratia
Parisiensis electus, omnibus in perpetuum.
Cum dilectus in Christo Buchardus,
Aurelianensis archidiaconus, bone memorie
consanguineus noster, in extreme egretudinis lectulum decidisset, nos
et dilectos in Christo Hugonem de Feritate et
Radulphum Harench testamenti sui executores constituit, ita
quod si omnes non possemus adesse, duo nostrum, absentia tercii non
obstante, in exequenda extrema procederent voluntate.
Cum igitur propter hoc Aurelianis nos et
Radulfus Harens in Sancte Crucis
capitulo convenissemus, idem Radulfus domos claustrales et
quatuor vinearum arpenta, apud Vilers sita,
sibi in elemosinam collata fuisse ab ipso Buchardo, que idem
Buchardus titulo emptionis habuerat, proponebat ; decanus
autem et capitulum Sancte Crucis in contrarium allegabant
domos easdem et vineas sibi de voluntate ipsius Buchardi
obligatas pro quadraginta libris parisiensium quas dictus
Buchardus eis pro firma Maziaci
solvere tenebatur, addentes quod sepefatus Buchardus pro
venerabili consanguineo nostro H[ugone],
quondam episcopo Dunelm[ensi], patruo suo, se
constituisset in summa octoginta marcarum argenti Sancte
Crucis capitulo debitorem, sicut coram venerabili domino et fratre
nostro H[enrico],
Bituricensi archiepiscopo, et coram nobis per
testes, omni exceptione majores, fuit cercius approbatum.
Sed et vir nobilis comes Barri et de
Puteaco dominus, dicti Buchardi
nepos, domos ipsas et vineas ad se jure hereditario devolutas e diverso
constancius asserebat.
Ne ergo Radulfus Harens, testamenti nobiscum sicut dictum
est executor, actoris personam et judicis gerere videretur, tam ipse
Radulfus quam comes in nos super hoc compromiserunt, et
quod nostrum in parte hac firmiter observaretur arbitrium, interposita christiane
fidei religione, firmarunt.
Intelligentes igitur ex publico instrumento Buchardi quod
idem Buchardus pro firma Maziaci
capitulo Sancte Crucis
XL libras parisiensis monete deberet, et quinque idoneis
testibus, omnique exceptione majoribus, juramento prestito perhibentibus quod
octoginta marcarum pro patruo suo se constituisset predicto capitulo
debitorem, de prudentum virorum consilio ipsum B[uchardum]
capitulo Sancte Crucis in summa ducentarum librarum monete
parisiensis teneri fuimus arbitrati, et cum aliter eis satisfacere
non possemus, decano et capitulo Sancte Crucis domos et
vineas sepefatas tradidimus in solutum, statuentes et scriptis presentibus in
perpetuum confirmantes ut, nisi comes vel Radulphus Harens de
summa ducentarum librarum a capitulo Sancte Crucis domos et
vineas antedictas redemerit, penes capitulum ipsum perpetuo absque calumpnia
aliqua vel contradiccione resideant ; tempora redemptionis infra annum et diem
dictis Radulpho et comiti concludentes.
Capitulum autem concessit quod de domorum et vinearum proventibus Dunelm [ensis] episcopi et B[uchardi] archidiaconi anniversaria
faciet et canonicis qui intererunt usque ad solidos LX pro
anniversariis faciendis distribuet.
Actum