Henri, évêque d'Orléans, affecte à son anniversaire une distribution de 20 livres sur les rentes de Bou et les terres du Trépoy.

  • A Original. Arch. dép. Loiret, G 385 ; mention Scriptum.
  • a Cartulaire de Sainte-Croix d'Orléans (814-1300), éd. Eugène Jarry et Joseph Thillier, Paris, 1906.
D'après a.

In nomine sancte et individue Trinitatis, amen. Henricus, Dei gratia Aurelianensis episcopus, omnibus in perpetuum. Quum ea que geruntur annorum inveterata curriculis evanescunt, consulte agitur si que sollempniter aguntur litterarum memorie commendentur, ne quorum memoriam humana fragilitas diutius exstare non patitur, tractu temporis in recidive contentionis scrupulum relabantur. Eapropter a cognitione presentium volumus pervenire ad notitiam futurorum quod, in remedium anime nostre, ecclesie victoriosissime et salutifere Crucis XX libras singulis annis in die anniversarii nostri distribuendas concessimus, ita quod C solidi nutritiis, reliqui canonicis qui obsequio intererunt dividentur. Has autem XXti libras super redditus illos quos ab Odone milite de Ruppe et Petro milite de Bullo emimus apud Bullum, et super terras arabiles, quas a majore Strepeti similiter emimus, assignavimus ea conditione ut, si successor episcopus predicta que propriis sumptibus acquisivimus habere voluerit, predictas XXti libras ad denarios obolarum qui solvuntur et in calice ecclesie assignabit. Sin autem, ecclesia omnia predicta habebit, omnes obventiones que ex eis provenient eis qui anniversario nostro intererunt, sicut pretaxatum est, distributura. Ut autem hoc inconcussum permaneat et perpetuam obtineat stabilitatem, presentem paginam sigilli nostri fecimus munimine roborari. Actum .