Promulgation par les délégués apostoliques de la sentence arbitrale relative aux dîmes de vin de Mardié.
- A Original sur parchemin. Arch. dép. Loiret, G 347.
- a Cartulaire de Sainte-Croix d'Orléans (814-1300), éd. Eugène Jarry et Joseph Thillier, Paris, 1906.
A. decanus,
Simon et Milo canonici
Meldenses, omnibus presentes litteras inspecturis salutem in Domino.
Noverit universitas vestra quod cum inter viros venerabiles L[ebertum] decanum et capitulum
Aurelianense, ex una parte, et hominos
de parrochia de Marzeio, ex altera, super decimis vini de
vineis quas dicti homines habent in parrochia de Marzeio in
decimatione prefati capituli coram nobis auctoritate apostolica contencio
verteretur, ab eodem capitulo et predictis hominibus, sicut ex parte ipsorum
accepimus, in virum venerabilem Willelmum,
abbatem Curie Dei, et unum de capitulo
Aurelianensi, quem capitulum mallet eligere, fuit de
dictis decimis, fide ex parte dictorum hominum corporaliter prestita, et pena
centum librarum parisiensium ab utraque parte apposita, datis super
hoc fidejussoribus, compromissum, ita videlicet quod dicti arbitris tatuere
tenerentur, etc...
1
...adjungendus.
Cum autem prenominati decanus et capitulum ad dictum arbitrium suscipiendum virum venerabilem Paganum, subdecanum
Aurelianensem, ex parte sua elegissent, ac dictus
abbas et idem subdecanus, sicut ex eorum litteris plene intelleximus, super
predictis licet in modico primo ad invicem discordarent, virum
venerabilem Vulgrinum, abbatem Sancti Evurcii
Aurelianensis, in dicto arbitrio sibi concorditer
adjunxerunt.
Qui tres, voluntate unanimi in eamdem sententiam concordantes, habito
prudentium consilio super premissis, sicut in ipsorum patentibus
litteris vidimus contineri, ordinaverunt in hunc modum, ut scilicet etc... sine dilatione et diminutione solvere tenerentur.
Nos autem omnia que super premissis a predictis arbitris ordinata sunt et statuta
approbantes, ea auctoritate apostolica nobis in hac parte commissa
confirmamus.
In cujus rei testimonium presentem paginam sigillorum nostrorum fecimus munimine
roborari.