Réponse ironique de Saint-Aignan à Sainte-Croix : fondée par le roi, leur église ne peut interrompre les offices que de l'avis du roi.
- B Copie. Bibl. nat. de France, Baluze 128, fol. 309.
- a Cartulaire de Sainte-Croix d'Orléans (814-1300), éd. Eugène Jarry et Joseph Thillier, Paris, 1906.
Dilectissimis in Christo dominis Fulconi decano totique Aurelianensis ecclesie capitulo R[aginaldus] Sancti Aniani decanus, totumque capitulum salutem et paratum in omnibus obsequium. Contra regem nihil debet fieri, nisi rege consulto primitus super negotio principali. Caritati nostre transmisistis litteras continentes quod vos valde nostram duritiam exprobratis, eo quod, vobis et ecclesie vestre necnon et dolori vestri capitis non compassi, in ecclesia nostra celebramus divina magis sollempni tripudio quam solemus, propter quod indignationis vitio laborare nos probamus. De cognitione quidem vestra credimus nos elapsum quod Francorum reges nostram ecclesiam fundaverunt, multis eam possessionibus ampliantes ; et cum ad regem pertinere jam specialiter videatur, absurdum esset regis ecclesiam interdici donec primo fuissemus regis consilio ruborati. Nos igitur partem vestram et honorem regium fovere propensius satagentes, universitatem vestram dulciter imploramus quatinus velitis per tempus modicum sustinere, quia, postquam cum domino rege locuti fuerimus, nobis providentes que videbuntur magis necessaria faciemus.