Guillaume, roi [associé] d'Angleterre, confirme la donation du prieuré de Barnstaple à Cluny et à Saint-Martin-des-Champs.

  • A Original perdu.
  • B Copie de 1129, Bibl. nat. de Fr., ms. lat. 10977, Liber Testamentorum, fol. 79.
  • a Marrier, Monasterii S. Martini de Campis historia, p. 408.
  • b Dugdale, Monasticon Anglicanum, new edition by Caley a. o., t. V, p. 198, num. 11, « ex ipso autographo apud Sanctum Martinum de Campis, Paris ».
  • c George Oliver, Monasticon diœcesis Exoniensis, p. 198, num. 1, d'après b.
  • d Recueil des chartes et documents de l’abbaye de Saint-Martin des Champs, monastère parisien, éd. Joseph Depoin, Ligugé, 1913-1921.
D'après d.

Ego Willelmus, Dei gratia rex Anglorum126, concedo Sancto Petro de Cluniaco in obedienciam Sancti Martini de Campis que es Parisiis, scilicet pro salute anime mee et antecessorum meorum et pro anima Juheli, qui hujus dator est elemosine et parentum suorum, ecclesiam de Barnestaplaa, cum omnibus rebus que eidem ecclesie pertinent ; hoc solo excepto quod ejus capellano attinet, et hoc est tantummodo domini sueque familie oblatio. Quod autem superest, plurimorum testimonio, trium solidorum numerum non excedit per annum. Preterea hoc quod idem habet in Pillona, tam in terra quam in hominibus. Terra quidem duabus carrucis sufficit, quæ in dominio est, homines vero decem solidos perb annum reddunt. Preter hec etiam quicquidc ipse in Pallanda, videlicet similiter terram in dominio que duabus carrucis sufficit et homines qui per singulos annos quindecim solidos reddunt, et unum molendinum quodd singulis annis vinginti solidos reddit ; et in Tawestoce quindecim solidatos redditus. Preter hec autem omnium dominicarum suarum duas partes, tam animalium quam segetum, lane et caseorum seu ceterorum. Et nominatim decimam molendini de Bouif, et decimam piscine Framinctorineg et illius piscine que est apud Tawestoce. Et decimam viginti solidorum quos ipse habet in Barnastaplaa, videlicet duos solidos et unum burgensem apud Essecestram qui per annum reddit duos solidos. De hoc itaque elemosina ego Willelmus rex Anglorum concedo ut ecclesia prefata Sti Martini de Campis quadraginta solidos singulis annis propriis usibus habeat. Quod autem superfuerit fratres qui loco predicto, id est ecclesie de Barnestaplah deservient, in suis necessariis habeant. Et ut hec largitio firma inconcussaque omni tempore permaneat, sigillo sancte Crucis manu propria ego ipse confirmo † huicque confirmationi fideles meos subscriptos testes adhibeo : Johelem ; Robertum, Balduini filium ; Rog(erium) de Nonanti, Ra(dulfum) episcopum fratrem127 H(enrici) regis, Henr[icum] comitem de Warwich128, Ro(gerium) Ricardi filium, Ra[dulfum] Bigot.