Philippe, évêque de Beauvais, confirme à St-Martin-des-Champs l'église Notre-Dame de l'Isle-Adam ainsi que les libéralités récentes du châtelain Adam IV.

  • A Original Arch. nat., S 1420, nº 20, portant un beau sceau épiscopal.
  • B Copie de 1209, Arch. nat., LL 1351, fol. 75,
  • C Copie du xve s., Arch. nat., LL 1352, fol. 73.
  • D Copie du xvie s., Arch. nat., LL 1353, fol. 84.
  • a Recueil des chartes et documents de l’abbaye de Saint-Martin des Champs, monastère parisien, éd. Joseph Depoin, Ligugé, 1913-1921.
D'après a.

Ego Philippusa, Dei gratia episcopus Belvacensis, notum fieri volo p. et f. quod Adam, dominus castri de Insula assensu fratris sui Manasses et filiorum suorum Anselli, Theobaldi, Ade, donavit ecclesie Beate Marie de Insula et monachis ibidem Deo servientibus hec que subscripta sunt : Apud Berlencurt110 unum arpennum terre. Apud Valmondeis111 unum hospitem. Apud Buteri112 culturam unam, pro qua, apud Sanctum Martinum, missa cotidie celebratur. Item, xii denarios censuales quos monachi debebant. Et apud Nongentum unum hospitem, ad luminaria ecclesie. Grangiam justa Saxerun111 positam, cum virgulto et prato, et xii arpennis terre, concedentibus et donum super altare facientibus Nicholao et uxore sua, quibus hereditate pertinebat. Preterea xv arpennos terre in cultura de Parmeno111 et iiii denarios census in terram quam Terricus de Valmondeis tenebat. In his autem omnibus concessit predictus Adam monachis omnem justiciam et viariam de sanguine et latrone, et de omnibus consuetudinibus, quecunque possint evenire de terra. Talliam quoque quam habebat super hospites Beate Marie apud Nongentum101 quietam dimisit inperpetuum. Concessit et monachis molturam bladorum suorum quietam in suis molendinis, usque ad unum modium pro vi sextariis ivernagii quos monachi habebant in granchia de Parmeno. Quicquid etiam de feodo suo predicte ecclesie collatum ab aliquo fuerit, eosdem monachos imperpetuum tenere concessit113. Nos igitur paci ecclesie in posterum providere cupientes, tam predicta omnia quam ipsam ecclesiam Beate Marie de Insula cum suis pertinenciis, monachis Bti Martini de Campis concedimus et in perpetuum sigilli nostri munimine confirmamus.

Actum Belvaci