In nomine - volui commendaria Balduinus de Passu avus meus164 donaverat in elemosinam Sti Martini (sic) de Campis Parisiensis totum managium monachorum de Passu, quod contiguum est monti, ab omni gravamine et exactione absolutum cum omni justicia. Postmodum dominus Rosbertus genitor meus terram quam habebat ad cimiterium Sti Petri eisd. fratribus cum omni libertate et immunitate donavit perpetuo jure possidendam. Ego vero Ansellus de Passu urgente necessitate peregrinationis mee in Iherusalem de venditione unius carrucate que est apud Novamvillulam in territorio Morinensi, cogitare cepi, et super hoc cum monachis de Claromaresio agere. Verum illi ad emptionem ipsius terre non poterant indici - in Warinivalle, ab omni onere et gravamine immunem et liberam dedi. Preterea universam suarum terrarum culturam quam habent et habere potuerunt, in territorio nostro de Passu aut alibi nostre ditionis, ab omni consuetudine, exactione et gravamine immunem et liberam concessi et volui, et talem per presentes in perpetuum declaravi. Annonam etiam dictorum fratrum - molendam esse perpetuo jure concessi. Quod - Hubertus de Courcellis, Hilbertus de Mondicourt - Adam de Mondicourt.

Actum .