Le prieur Robert consent au transfert à Annet, sur les produits de la dîme engagée par Guillaume d'Annet, de la prébende de Sainte-Geneviève-du-Mont, dont sa communauté touchait les revenus à Nanterre.

  • A Original perdu.
  • B Copie du xiiie s., Cartulaire de Sainte-Geneviève, ms. 256, fol. 199.
  • a Recueil des chartes et documents de l’abbaye de Saint-Martin des Champs, monastère parisien, Joseph Depoin (éd.). Ligugé : 1913-1921.
D'après a.

Ego frater Robertus, prior Sancti Martini de Campis, totusque ejusdem ecclesie humilis conventus, notum fieri volumus t. f. q. p. quod prebendam quam habemus in ecclesia Beate Genovefe de Monte, quam accipere solebamus apud Nannetodorum, Abbas et canonici ejusdem ecclesie, consensu nostro, nobis assignaverunt apud Anetum78 in villa nostra, in decima scilicet quam accepimus in pignore a domino Willelmo de Aneto, ut ibi quamdiu habebimus decimam, percipiamus prebendam nostram. In predicto enim pignore predicti Abbas et fratres posuerunt c. xl. libras Parisiensis monete, tali conditione quod, si decima illa quandocumque a quocumque redempta fuerit, prefata summa pecunie in tuto loco, consensu utriusque ecclesie, deponetur, donec in redditus emendos, consensu utriusque ecclesie, collocetur : ex quibus prebendam nostram percipiemus. Et si contigerit perpetuo decimam illam apud nos remanere, perpetuo prebendam nostram ex ea percipiemus nec amodo nobis poterit esse recursus, vei ad villam in qua percipere solebamus prebendam nostram, vel ad aliquam ejusdem ecclesie terram. Preterea sciendum quod predicti Abbas et fratres nullatenus de cetero a nobis poterunt exigere ut, pro prebenda illa, aliquod divinum in ecclesia sua persolvamus officium, salva spiritali societate habita inter predictas ecclesias. Ita scilicet quod, quandocumque contigerit alterutrius ecclesie quemcumque fratrem decedere, sibi invicem nunciabunt et officium tale facient : In conventu missam, et unusquisque sacerdotum missam, et omnium orationum participationem. Quod ut ratum sit et inconcussum, et inconvulsum permaneat, sigilli nostri impressione fecimus confirmari.

Hujus rei testes sunt : Ex parte nostra, Johannes supprior, Herbertus cantor, Willelmus camerarius, Willelmus sacrista, monachi nostri. Et ex parte canonicorum Sancte Genovefe, dominus Hugo Fulredus213, dominus Almaricus, dominus Stephanus cellerarius, canonici ejusdem ecclesie ; Alexander, prior Sancti Germani de Pratis, et Clemens supprior ; Mauricius, Parisiensis archidiaconus, Gualo subcantor, Renaldus canonicus Parisiensis ; magister Thomas, Ebroinus Cambitor182, per cujus manum tradita est pecunia.

Actum .