Confirmation par le doyen et le chapitre de Paris de la constitution d'une chapellenie et d'un bénéfice en faveur d'Anfroy, prêtre, chapelain et bénéficier de Saint-Merry, sur les biens de Raymond Le Masson.

  • B Bibliothèque vaticane, Reg. lat. 907, fol. 41, cartulaire du XIIIe ou XIVe siècle.
  • a Cartulaire et censier de Saint-Merry de Paris, éd. Léon Cadier et Camille Couderc, Paris, 1891.
D'après a.

... quadam domo2. — Universis presentes litteras inspecturis, L[ucas], decanus3, totumque capitulum Parisiense, salutem in Domino. Notum facimus quod, coram nobis constituti, capicerius et canonici Sancti Mederici Parisiensis, asseruerunt et recognoverunt quod Anfredus, presbiter, capellanus et beneficiatus in ecclesia dicti Sancti Mederici, obtinet et habet in eadem ecclesia beneficium quod fuit Ade, presbiteri, quondam beneficiati in dicta ecclesia, quod beneficium institutum fuit, ut dicebant dicti capicerius et canonici, de bonis defuncti Raimundi Cementarii. Asserunt jamdicti capicerius et canonici quod dicto beneficio annexa sunt et sunt de dicto beneficio : quedam domus sita in Novo Vico4, ubi sunt quinque stagia, ut dicitur ; item xxx solidi augmentati census supra domum quamdam quam tenet, ut dicitur, Thomas de Carnoto ; item super quamdam domum quam tenet, ut dicitur, Robertus Cementarius, viginti et unum solidi ; item decem solidi super quamdam domum quam tenet, [ut] dicitur, Guillelmus de Boyssiaco ; item decem solidi super domum quam tenet, ut dicitur, relicta defuncti Nicholai Popin ; item viginti duos solidi super domum quam tenet, ut dicitur, Guillelmus de Grisiaco. Que omnia, videlicet domus et census, et sunt in terra ecclesie dicti Sancti Mederici, sicut confessi sunt coram nobis dicti capicerius et canonici ; et recognoverunt coram nobis dicti capicerius et canonici quod ordinatum et conventum fuerat inter ipsos, ex una parte, et dictum Anfredum, ex altera, attendentes in hoc, ut dicebant, utilitatem dicte ecclesie, quod dictus Anfredus, nomine dicti beneficii, et ejus successores in dicto beneficio, teneant, habeant et possideant pacifice et quiete dictam domum et dictum censum in manu mortua, sine occasione vendendi1 aut ponendi extra manum suam ; ita tamen quod dictus Anfredus, et ejus successores de dicto beneficio tenebuntur solvere, annuatim in perpetuum, dictis capicerio et canonicis quadraginta solidos parisiensium pro dictis domo et censu, quatuor terminis Parisius consuetis, hiis videlicet : , decem solidos ; , decem solidos ; e, x solidos ; , x solidos. Promittentes dicti capicerius et canonici, firmiter, per legitimam stipulationem, quod contra predictam ordinationem, per se vel per alium, non venient in futurum. Nos autem, ad quos spectat dispositio et ordinatio dicte ecclesie, predictam ordinationem volumus, concedimus et laudamus. In cujus rei memoriam et testimonium, presentes litteras sigillo nostro fecimus communiri. .