Échange de terrain fait entre l'abbé de Saint-Magloire et les chanoines de Saint-Merry.
- B Bibliothèque vaticane, Reg. lat. 907, fol. 1-62, cartulaire du XIIIe ou XIVe siècle.
- a Cartulaire et censier de Saint-Merry de Paris, éd. Léon Cadier et Camille Couderc, Paris, 1891.
Notum fieri volumus tam futuris1 quam presentibus quod ego
Petrus2, beati Maglorii abbas, consensu
fratrum nostrorum, partem quamdam terre nostre, que est ad caput ecclesie
Sanctorum Innocentium, canonicis ecclesie
Sancti Mederici sic donamus et habendam concedimus, ut
omnes redibitiones et consuetudines, parrochiam, viaturam et quicquid ad eam
pertinet inde habeant et in perpetuum quiete possideant.
Ipsi autem quandam terram suam, que officinis nostris proxima erat, similiter cum
omnibus consuetudinibus, cum parrochia et omnibus redibitionibus, per manum
capituli Beate Marie3, nobis concesserunt, ut haberemus et in perpetuum
quiete possideremus.
Hanc autem mutuam donationem, ne ab aliquo posset infringi vel oblivione deleri,
noticie litterarum curavimus tradere et sigilli impressione beati
Maglorii munire.
Hujus rei testes sunt : ego Petrus,
abbas, Rivallonus, prior,
Girelmus, Tirathrius,
Ascelinus, Gaufridus, Johannes, puer, Erchambaudus, puer, Rainaldus, puer.
Actum publice in capitulo beati Maglorii